라틴어 문장 검색

solus homo emeruit Domini formabile dextra os capere, et fabro Deitatis Agmine nasci, quorsum igitur limo tanta indulgentia nostro contigit, ut Domini manibus tractatus honora arte sacer fieret, tactu iam nobilis ipso?
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3344)
Abraham mercatus agrum, cui conderet ossa coniugis, in terris quoniam peregrina moratur iustitia atque fides:
(프루덴티우스, Tituli Historiarum 1 (dittochaeon), Monumentum Sarrae1)
"nonne triumphum egimus e Scarioth, magnus qui discipulorum et conviva Dei, dum fallit foedere mensae haudquaquam ignarum dextramque parabside iungit, incidit in nostrum flammante cupidine telum, infamem mercatus agrum de sanguine amici numinis, obliso luiturus iugera collo?"
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1144)
Nisi eo ad mercatum venio, damnum maximum est.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 2, scene 260)
Illumne obsecro Inhonestum hominem quem mercatus est heri, senem, mulierem?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 2, scene 3186)
Forte fortuna domi Erat quidam eunuchus quem mercatus fuerat frater Thaidi, Neque is deductus etiamdum ad eam.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 3, scene 552)
Quanquam haec inter nos nupera notitia admodum est, Inde adeo quod agrum in proximo hic mercatus es, Nec rei fere sane amplius quicquam fuit;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 1, scene 14)
agrum hunc mercatus sum;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 1, scene 1123)
Ego me ire senibus Sunium Dicam ad mercatum, ancillulam emtum quam dudum dixit Geta;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 5, scene 527)
Quo me assimularam ire ad mercatum non eo.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 5, scene 6135)
Aemilium circa ludum faber imus et unguis exprimet et mollis imitabitur aere capillos, infelix operis summa, quia ponere totum nesciet:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 1:20)
"cras ferramenta Teanum tolletis, fabri!"
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 151)
Ut primum positis nugari Graecia bellis coepit et in vitium fortuna labier aequa, nunc athletarum studiis, nunc arsit equorum, marmoris aut eboris fabros aut aeris amavit, suspendit picta voltum mentemque tabella, nunc tibicinibus, nunc est gavisa tragoedis;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 131)
tractant fabrilia fabri:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 141)
si proprium est, quod quis libra mercatus et aere est, quaedam, si credis consultis, mancipat usus;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 284)

SEARCH

MENU NAVIGATION