라틴어 문장 검색

Sic inter mercennarium amicamque positus senex veluti oscillatione ludebat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 140:11)
Vendideram vindemias certatim negotiatoribus ementibus.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 2 1:2)
Debiliores operarii fiunt incerti et multi mercenarii rurales in misera urbium loca se conferunt.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 175:3)
Praeterea autem dum illum quaero a villa mercenarium Vidi:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 4, scene 27)
Volteium mane Philippus vilia vendentem tunicato scruta popello occupat et salvere iubet prior, ille Philippo excusare laborem et mercennaria vincla, quod non mane domum venisset, denique quod non providisset eum.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 744)
' 'o si urnam argenti fors quae mihi monstret, ut illi, thesauro invento qui mercennarius agrum illum ipsum mercatus aravit, dives amico Hercule!
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Rusticani otii commoda cum urbanae vitae molestiis contendit.7)
dicant sine his in foro multi et adquirant, dum sit locupletior aliquis sordidae mercis negotiator et plus voci suae debeat praeco.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 418:1)
studia quoque, nam rusticus, forensis, negotiator, miles, navigator, medicus aliud atque aliud efficiunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 121:1)
quod eo diligentius faciendum fuit, quia declamationes, quibus ad pugnam forensem velut praepilatis exerceri solebamus, olim iam ab illa vera imagine orandi recesserunt atque ad solam compositae voluptatem nervis carent, non alio medius fidius vitio dicentium, quam quo mancipiorum negotiatores formae puerorum virilitate excisa lenocinantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 281:4)
non enim forensem quandam instituimus operam nec mercennariam vocem nec, ut asperioribus verbis parcamus, non sane litium advocatum, quem denique causidicum vulgo vocant, sed virum cum ingenii natura praestantem tum vero tot pulcherrimas artes penitus mente complexum, datum tandem rebus humanis, qualem nulla antea vetustas cognoverit, singularem perfectumque undique, optima sentientem optimeque dicentem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 31:1)
Iugurtha in primis Adherbalem excruciatum necat, deinde omnis puberes Numidas atque negotiatores promiscue, uti quisque armatus obvius fuerat, interficit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 26장4)
Praeterea imperauit frumentum et alia, quae bello usui forent, comportare, ratus, id quod res monebat, frequentiam negotiatorum et commeatu[m] iuvaturum exercitum et iam paratis rebus munimento fore.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 47장3)
apud negotiatores, quorum magna multitudo Vticae erat, criminose simul et magnifice de bello loqui:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 64장15)
Itaque et illum et equites Romanos, milites et negotiatores, alios ipse, plerosque pacis spes impellit, uti Romam ad suos necessarios aspere in Metellum de bello scribant, Marium imperatorem poscant.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 65장10)
Servus, ut placet Chrysippo, perpetuus mercennarius est.
(세네카, 행복론, Liber III 95:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION