라틴어 문장 검색

Inde decentissimum sponsaliorum genus est adulterium et in consensu vidui caelibatus, quoniam nemo uxorem duxit, nisi qui abduxit.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 61:2)
non vicit illum caelibis semper tori regina gentis vidua Thermodontiae, nec ad omne clarum facinus audaces manus stabuli fugavit turpis Augei labor.
(세네카, Hercules Furens 3:19)
illic quae viduis gentibus imperat, aurato religans ilia balteo, detraxit ^ spolium nobile corpori et peltam et nivei vincula pectoris.
(세네카, Hercules Furens 8:14)
viduas colonis respicis terras, miseranda Thebe.
(세네카, 오이디푸스 2:16)
Viduam relinques?
(세네카, 오이디푸스 10:21)
exultet animus, cur toro viduo iaces?
(세네카, 파이드라 6:12)
miserere viduae - Summus hoc omen deus avertat, aderit sospes actutum parens.
(세네카, 파이드라 8:38)
quin ense viduas dexteram atque animum mihi restituis et te quicquid e vita fugat expromis?
(세네카, 파이드라 12:22)
ripam catervis Ponticam viduis ferit,
(세네카, Troades 12:1)
Honorande domine, tuam flagito pietatem, quia sum femina vidua, et hec est mihi filia cara.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 18. Septimi sapientis prima historia: Juvenis femina 1:19)
cum tibi nec Peleus aderat nec caerula mater, Scyria nec viduo Deidamia toro.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 98)
quidve tibi prodest viduas dormire puellas?
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 33a10)
namque per rei familiaris damna vacuatus ut primum intellegere coepit et retractare, quantum de bonusculis avitis paternisque sumptuositas domesticae Charybdis abligurisset, quamquam sero resipiscens, attamen tandem veluti frenos momordit excussitque cervices atque Ulixeas, ut ferunt, ceras auribus figens fugit adversum vitia surdus meretricii blandimenta naufragii puellamque, prout decuit, intactam vir laudandus in matrimonium adsumpsit, tam moribus natalibusque summatem quam facultatis principalis.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Ambrosio salutem. 2:1)
Turre procul summa lacrimis comitata sororum commissumque tenens et habentem nomina Pyrrhum pendebat coniunx oculisque in carbasa fixis ibat et ipsa freto, et puppem iam sola videbat, ille quoque obliquos dilecta ad moenia vultus declinat viduamque domum gemitusque relictae cogitat:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 2권10)
"quid si nunc aliquis patriis rapturus ab oris Deidamian eat viduaque e sede revellat attonitam et magni clamantem nomen Achillis?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 2권37)

SEARCH

MENU NAVIGATION