라틴어 문장 검색

Pomeridiano autem die maior quam ante meridiem adfuit multitudo et usque ad horam qua cum episcopo egrederemur, legebatur alternatim et psallebatur;
(아우구스티누스, 편지들, 10. (A. D. 395 Epist. XXIX) Epistula Presbyteri Hipponiensium Regiorum Ad Alypium Episcopum Tagastensium De Die Natalis Leontii Quondam Episcopi Hipponiensis 11:1)
Fit enim similiter occasus eius aut 'aequinoctialis' aut 'solstitialis' aut 'brumalis.'
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXII 7:1)
Meridies autem, quoniam certo atque fixo limite est, unum meridialem ventum habet:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXII 15:1)
Partim autem sunt qui pro octo duodecim faciant, tertios quattuor in media loca inserentes circum meridiem et septentriones eadem ratione qua secundi quattuor intersiti sunt inter primores duos apud orientem .
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXII 19:1)
Quibus verbis ita videtur dierum observationem divisisse, ut qui post solem occasum ante mediam noctem natus sit, is ei dies natalis sit, a quo die ea nox coeperit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, II 4:1)
nam magistratus, quando uno die eis auspicandum est et id super quo auspicaverunt agendum, post mediam noctem auspicantur et post meridiem sole magno agunt, auspicatique esse et egisse eodem die dicuntur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, II 11:2)
At nunc, inquit, videre est philosophos ultro currere, ut doceant, ad fores iuvenum divitum eosque ibi sedere atque opperiri prope ad meridiem, donec discipuli nocturnum omne vinum edormiant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, X 6:1)
Post haec deinceps dicit senatusconsultum ante exortum aut post occasum solem factum ratum non fuisse, opus etiam censorium fecisse existimatos per quos eo tempore senatusconsultum factum esset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, VII 9:1)
Ante meridiem causam coniciunto, cum perorant ambo praesentes.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, II 11:3)
Post meridiem praesenti litem addicito.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, II 11:4)
Si ambo praesentes, sol occasus suprema tempestas esto.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, II 11:5)
1. Radii solis, praesertim aestate et meridie.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 39:1)
et ponantur poli terrellae versus orientem et occasum, non versus septentriones et austrum, atque ita jaceant;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 356:3)
Paracelsus autem ait, herbam vocatam Rorem Solis meridie et fervente sole rore impleri, cum aliae herbae undique sint siccae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 485:19)
Ingenia praefervida, et quae cupiditatibus violentis ac perturbationibus huc illuc impelluntur, non matura fiunt ad res gerendas donec meridiem aetatis suae attingerint, ut videre est in Iulio Caesare et Septimio Severo, de quorum posteriore dictum est iuventutem egit erroribus, imo furoribus plenam, qui tamen in serie imperatorum universa fuit propemodum celeberrimus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XL. [ = English XLII] DE IUVENTUTE ET SENECTUTE 1:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION