라틴어 문장 검색

Magnus, nisi vincitis, exsul, Ludibrium soceri, vester pudor, ultima fata Deprecor, ac turpes extremi cardinis annos, Ne discam servire senex.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 4:31)
Non sic moderator equorum, Dexteriore rota laevum cum circuit axem, Cogit inoffensae currus accedere metae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 2:57)
Sic quoque nil obstat Phoebo, cum cardine summo Stat librata dies:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 6:10)
Bis tibi triceni fuimus, Mancine, vocati Et positum est nobis nil here praeter aprum, Non quae de tardis servantur vitibus uvae Dulcibus aut certant quae melimela favis, Non pira quae longa pendent religata genesta Aut imitata brevis Punica grana rosas, Rustica lactantes nec misit Sassina metas Nec de Picenis venit oliva cadis:
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XLIII1)
Fert ille ceris cana cum suis mella Metamque lactis Sassinate de silva;
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LVIII13)
Curribus illa tuis semper properata brevisque Cur fuit et vitae tam prope meta tuae?
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, L5)
Haec tibi quae torta venerunt condita meta, Si maiora forent cottana, ficus erat.
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, XXVIII Vas cottanorum1)
praestat melius est, ut praestat Trinacrii metas lustrare Pachyni.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 13510)
quidam tamen haec saxa inter Catinam et Tauromenium in modum metarum situ naturali dicunt esse, quae Cyclopea appellantur, quorum medium et eminentissimum Galate dicitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2014)
nexaeque aere trabes multi 'nixae' legunt, non 'nexae', iuxta Varronem qui ait trisulcae fores, pessulis libratae, dehiscunt, graves atque innixae in cardinum tardos turbines.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4484)
cardo 'cardo' dictus quasi cor ianuae, quo movetur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4496)
cautum enim fuerat post proditum hostibus a Tarpeia virgine Capitolium, ut aerei cardines fierent, quorum stridor posset aperta ostia omnibus indicare.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4498)
havd tanto cessabit cardine rerum aut δεικτικῶσ dixit, ne in tantum quidem, hoc est brevi occasione cessabit;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6721)
aut simpliciter intellegendum est, non poterit in tanta rerum opportunitate cessare, ut sit de proverbio tractum, quo dicitur 'res in cardine est', hoc est in articulo.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6722)
apud Cyprios Venus in modum umbilici, vel ut quidam volunt, metae colitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 72023)

SEARCH

MENU NAVIGATION