라틴어 문장 검색

Aliis se applicare bonum est, modo cum significatione quadam fiat hoc non ex facilitate prodire, sed ex comitate et urbanitate.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, L. [ = English LI] DE CAEREMONIIS CIVILIBUS ET DECORO 1:23)
Laudes quaedam ab adulatione sola prodeunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LI. [ = English LIII] DE LAUDE 1:12)
Qui fortiter emungit elicit sanguinem, cumque torcular vini premitur fortius vinum prodit acerbum, acinum sapiens.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIV. [ = English LVI] DE OFFICIO IUDICIS 2:9)
Quod populi septentrionales veteres sorte facere solebant, sortes dantes quae pars domi maneret, quae autem alio migraret.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LVI. [ = English LVIII] DE VICISSITUDINE RERUM 7:12)
Et ecce duo dracones magni parati prodierunt uterque luctari;
(불가타 성경, 에스테르기, 1장1)
Non des aquae tuae exitum, nec modicum, nec mulieri nequam veniam prodeundi.
(불가타 성경, 집회서, 25장34)
De vitulo Bethaven trement habitatores Samariae; quia luget super eum populus eius; dum sacerdotes eius super eum exsultant in gloria eius; vere migrabit ab eo.
(불가타 성경, 호세아서, 10장5)
Et migrare vos faciam trans Damascum ", dicit Dominus; Deus exercituum nomen eius.
(불가타 성경, 아모스서, 5장27)
Quapropter nunc migrabunt in capite transmigrantium, et auferetur factio lascivientium.
(불가타 성경, 아모스서, 6장7)
Haec enim dicit Amos: "In gladio morietur Ieroboam, et Israel captivus migrabit de terra sua" ".
(불가타 성경, 아모스서, 7장11)
Propter hoc haec dicit Dominus: "Uxor tua in civitate fornicabitur, et filii tui et filiae tuae in gladio cadent, et humus tua funiculo metietur; et tu in terra polluta morieris, et Israel captivus migrabit de terra sua" ".
(불가타 성경, 아모스서, 7장17)
Quia theraphim loquuntur inania, et divini vident mendacium, et somnia loquuntur vana, vane consolantur; idcirco migrant quasi grex, affliguntur, quia non est eis pastor.
(불가타 성경, 즈카르야서, 10장2)
Vides igitur, ut tam magni laboris effectus tuum tantum spectet examen, nec in aures prodire publicas, nisi doctae sententiae adstipulatione nitatur.
(보이티우스, De Arithmetica, Prefationes, Praefatio Boetii 2:3)
Disponantur ergo in ordinem non iam pares atque inpares, ex quibus quadrati vel parte altera longiores fiunt, sed hi ipsi, qui illis coacervatis in unumque redactis et quadrati et parte altera longiores prodeunt.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Ex eiusdem atque alterius numeri natura qui sunt quadratus et parte altera longior, omnes proportionum habitudines constare 1:1)
Quare ne in infinitum ratio prodeat, confitendum est summum deum summi perfectique boni esse plenissimum;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIX 2:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION