라틴어 문장 검색

oblitumne me putas qua celeritate, ut primum audieris, ad me Tarento advolaris, quae tua fuerit adsessio, oratio, confirmatio animi mei fracti communium miseriarum metu?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 27 5:5)
neque solum de te, qui mihi haeres in medullis, sed si insulam Britanniam coepero cogitare, eius εἴδωλον mihi advolabit ad pectus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 16 2:3)
si id te non tenet, advola.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS: AD TIRONEM , letter 1910)
vale, mi optime et optatissime frater, et advola.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 6 1:14)
amabo te, advola (consolabor te et omnem abstergebo dolorem) et adduc, si me amas, Marium ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 8 5:1)
Roscio intentasse et minitatum esse se omnia illa pro testimonio esse dicturum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 35장 4:2)
mortemne mihi minitaris, ut omnino ab hominibus, an exsilium, ut ab inprobis demigrandum sit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon II, 1장 1:8)
cui cum Lysimachus rex crucem minaretur, istis, quaeso inquit ista horribilia minitare purpuratis tuis:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 101:9)
an Lacedaemonii Philippo minitante per litteras se omnia quae conarentur prohibiturum quaesiverunt, num se esset etiam mori prohibiturus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 42:3)
Theodorus Lysimacho mortem minitanti magnum vero inquit effecisti, si cantharidis vim consecutus es, Paulus Persi deprecanti, ne in triumpho duceretur, in tua id quidem potestate est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 117:7)
totum ferre potest umeris minitantibus orbem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 122:17)
Subito latrones ex insidiis advolant Interque caedem ferro mulum sauciant, Diripiunt nummos, neglegunt vile hordeum.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Muli duo et vectores.4)
Illa, quae arebat siti, Simul cognovit vocem laudari suam, Cupide advolavit.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Cicada et noctua.10)
Hunc puer ut nigri madidum sudore veneni vulnera curvata minitantem cuspide vidit, mentis inops gelida formidine lora remisit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 17:3)
Adspicit Alphenor laniataque pectora plangens advolat, ut gelidos complexibus adlevet artus, inque pio cadit officio:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 20:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION