라틴어 문장 검색

itaque mirificum embolium cogito in secundum librum meorum temporum includere, dicentem Apollinem in concilio deorum, qualis reditus duorum imperatorum futurus esset, quorum alter exercitum perdidisset, alter vendidisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, 7장 2:8)
qui quidem mirificus illo die, quod paene praeterii, fuit in Gabinium ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 2 4:10)
vultus vero, qui secundum vocem plurimum potest, quantam adferet tum dignitatem tum venustatem!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 18장 3:1)
paria paribus relata et similiter conclusa eodemque pacto cadentia et immutatione litterae quasi quaesitae venustates, ne elaborata concinnitas et quoddam aucupium delectationis manifesto deprehensum appareat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 25장 2:3)
sed si quem magis delectant soluta, sequatur ea sane, modo sic ut, si quis Phidiae clipeum dissolverit, conlocationis universam speciem sustulerit, non singulorum operum venustatem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 71장1)
Iussi ergo discubuimus, et gustatione mirifica initiati vino etiam Falerno inundamur.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 21:4)
cohaeret calida piscina mirifica, ex qua natantes mare aspiciunt, nec procul sphaeristerium quod calidissimo soli inclinato iam die occurrit.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 11:3)
Quantum ibi humanitatis venustatis, quam dulcia illa quam amantia quam arguta quam recta!
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 3 4:1)
Postero die egerunt pro Basso Homullus et Fronto mirifice;
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 9 15:1)
Quodsi haec, quae sunt et Latina et mea, habere tibi aliquid venustatis videbuntur, quantum putas inesse iis gratiae, quae et a te et Graece proferuntur!
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 18 2:1)
Senatus ipse mirificus;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 13 3:2)
Mirificae rei non interfuisti;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 15 1:1)
non quia mirifica est, sed quod non publica certe est:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 133)
Apud sedem consociationis compendiatis litteris FAO appellatae etiam est effatus, “ex effectibus industriae cultus […] verum damnum oriri posse oecologicum”, quandoquidem palam significabat “hominum agendi modum necessario instanterque mutari funditus debere”, cum “perquam mirae scientiae progressiones, mirifica technicae inventa, extraordinaria oeconomica incrementa, nisi cum vero sociali moralique progressu coniungeretur, verterent tandem adversus hominem”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 7:3)
Venustas ea, quae in Oriente una habetur carissimarum vocum ut divina consonantia exprimatur atque exemplum etiam transformati hominum generis, ubique conspicitur:
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 298:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION