라틴어 문장 검색

liberalitates Neronis non plus decimis concessis per quinquaginta equites R. ea condicione reuocandas curauit exigendasque, ut et si quid scaenici ac xystici donatum olim uendidissent, auferretur emptoribus, quando illi pretio absumpto soluere nequirent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 15장 1:2)
Prouinciam administrauit quaestorius per decem annos, moderatione atque abstinentia singulari.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 4장 1:1)
cupiditatis quoque atque auaritiae uix suspicionem ullam aut priuatus umquam aut princeps aliquamdiu dedit, immo e diuerso magna saepe non abstinentiae modo sed etiam liberalitatis experimenta.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 9장 1:3)
'erit'. ipsum etiam Domitianum ferunt somniasse gibbam sibi pone ceruicem auream enatam, pro certoque habuisse beatiorem post se laetioremque portendi rei publicae statum, sicut sane breui euenit abstinentia et moderatione insequentium principum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 23장 2:4)
"Nisi moderationem animi tui notam haberem, non dicerem hoc esse tempus, quo pacem non dare solum, sed etiam occupare deberes."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 11장 3:16)
"Eadem liberalitate dat mihi filiam suam:"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 11장 11:13)
Moderationem clementiamque regis, quae tunc fuit, vel una haec res possit ostendere:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 3장 16:1)
Hic vero palam cupiditates suas solvit continentiamque et moderationem, in altissima quaque fortuna eminentia bona, in superbiam ac lasciviam vertit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 6장 2:1)
Ille non ignarus, et principes amicorum et exercitum graviter offendi, gratiam liberalitate donisque reparare temptabat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 6장 13:1)
"Certum autem habeo vos non tam liberalitatem intueri meam quam voluntatem."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 11장 9:16)
"Nolo singulos vestrum excitare, ne invisam mihi liberalitatem meam faciam, si pudori vestro gravem fecero."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 8장 2:21)
"Mihi quidem moderationis meae certissimum indicium est, quod ne victis quidem superbe impero."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 8장 2:25)
Quae liberalitas sicut barbarum obstrinxerat, ita amicos ipsius vehementer offendit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 12장 20:1)
Vis incredibilis animi, laboris patientia propemodum nimia, fortitudo non inter reges modo excellens, sed inter illos quoque, quorum haec sola virtus fuit, liberalitas saepe maiora tribuens, quam a dis petuntur, clementia in devictos, tot regna aut reddita, quibus ademerat bello aut dono data,
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 5장 31:1)
quid est alid sinistra liberalitas?
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 297)

SEARCH

MENU NAVIGATION