라틴어 문장 검색

Nos quoque quicquid diversa lectione quaesivimus committemus stilo, ut in ordinem eodem digerente coalescat.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, I. 6:1)
necesse est ut solem, qui moderatur nostra moderantes, omnium quae circa nos geruntur fateamur auctorem.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 3:2)
Hinc et Virgilius, sciens Liberum patrem solem esse et Cererem lunam, qui pariter fertilitatibus glebae et maturandis frugibus vel nocturno temperamento vel diurno calore moderantur, — Vestro, ait, si munere tellus Chaoniam pingui glandem mutavit arista.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVIII. 23:1)
virga potestatem solis adserit qui cuncta moderatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 9:2)
Non semel praeceperat pater, temperato tamen inter indulgentiam gravitatemque sermone, moderaretur profusos cultus perspicuosque comitatus.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, V. 3:1)
Neque enim ita ad mensas invito philosophiam, ut non se ipsa moderetur, cuius disciplina est rerum omnium moderationem docere.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 6:3)
Sexta de cerebro means stomachum petit, cui maxime sensus esse est necessarius, ut quae desunt adpetat, superflua respuat, et in homine sobrio se ipse moderetur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 22:1)
Cum ergo aeris frigore et gelu coacta coalescit, necesse est per evaporationem velut exprimi ex ea auram illam tenuissimam, qua discedente conveniat in coagulum sola terrea in se remanente natura.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 26:2)
Nam postremo lapides qui de potu in vesica nascuntur cur numquam in ventre coalescunt, cum non nisi ex potu fiant, et nasci in ventre quoque debuerint, si venter esset receptaculum potus?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XV. 21:1)
partesque fugatas Passus in extremis Libyae coalescere regnis, Tempora Niliaco turpis dependit amori, Dum donare Pharon, dum non sibi vincere mavult.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 1:39)
Sideribus, quae sola fugam moderantur Olympi, Occurruntque polo, diversa potentia prima Mundi lege data est.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 3:4)
' an ergo ducit atque moderatur, ut mulcentem tigris et agentem:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 2452)
tura enim a tundendo dicta esse voluerunt, a glebis tunsis, cum quibus dicitur fluens de arbo- ribus coalescere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 5710)
"Sint fortuitis concursionibus totius mundi membra coalita, digesta, formata, quis deus machinator?"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 5장 1:9)
ac mihi quidem, quod et ipse bonus vir fuit et multi Epicurei et fuerunt et hodie sunt et in amicitiis fideles et in omni vita constantes et graves nec voluptate, sed officio consilia moderantes, hoc videtur maior vis honestatis et minor voluptatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 105:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION