라틴어 문장 검색

Alius incessum meum calumniabatur et risum, ille vultui detrahebat, haec in simplicitate aliud suspicetur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Asellam 2:6)
sermonem, incessum, habitum moresque describit:
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 15:6)
et aetas et cultus et habitus et incessus, indiscreta societas, exquisitae epulae, regius apparatus Neronis et Sardanapalli nuptias loquebantur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 10:15)
ieiunia in aurigae modum pro lassitudine et viribus corporis moderabatur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 10:32)
Graeca narrat historia Alexandrum, potentissimum regem orbisque domitorem, et in moribus et in incessu Leonidis, paedagogi sui, non potuisse carere vitiis, quibus parvulus adhuc fuerat infectus.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 4:22)
Placeat ei comes non compta atque formosa, quae liquido gutture carmen dulce moderetur, sed gravis, pallens, sordidata, subtristis.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 9:14)
cuius et sermo et habitus et incessus doctrina virtutum est.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 13:10)
Sed de ludo monasteriorum huiusce modi volumus egredi milites, quos rudimenta non teneant, qui specimen conversationis suae multo tempore dederint, qui omnium fuerunt minimi, ut primi omnium fierent, quos nec esuries nec saturitas aliquando superavit, qui paupertate laetantur, quorum habitus, sermo, vultus, incessus doctrina virtutum est, qui nesciunt secundum quosdam ineptos homines daemonum obpugnantium contra se portenta contingere, ut apud inperitos et vulgi homines miraculum sui faciant et exinde sectentur lucra.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 9:11)
hunc ego fatis inputo, qui vultu morbum incessuque fatetur.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura II9)
Antoni gladios potuit contemnere, si sic omnia dixisset, videnda poemata malo quam te, conspicuae divina Philippica famae, volvens a prima quae proxima, saevus et illum exitus eripuit, quem mirabantur Athenae torrentem et pleni moderantem frena theatri.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X53)
necesse est ut solem, qui moderatur nostra moderantes, omnium quae circa nos geruntur fateamur auctorem.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 3:2)
Hinc et Virgilius, sciens Liberum patrem solem esse et Cererem lunam, qui pariter fertilitatibus glebae et maturandis frugibus vel nocturno temperamento vel diurno calore moderantur, — Vestro, ait, si munere tellus Chaoniam pingui glandem mutavit arista.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVIII. 23:1)
virga potestatem solis adserit qui cuncta moderatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 9:2)
Non semel praeceperat pater, temperato tamen inter indulgentiam gravitatemque sermone, moderaretur profusos cultus perspicuosque comitatus.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, V. 3:1)
Cum in Herculem furentem prodisset et nonnullis incessum histrioni convenientem non servare videretur, deposita persona ridentes increpuit:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VII. 16:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION