라틴어 문장 검색

et decrevere patres triumphalia insignia, quod Camillo ob modestiam vitae impune fuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 52장15)
ad ea Germanicus de societate Romanorum Parthorumque magnifice, de adventu regis et cultu sui cum decore ac modestia respondit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 58장4)
Rhescuporis ficta modestia postulat eundem in locum coiretur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 65장4)
ad eundem laborem, eandem constantiam accusatores hortor.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 12장11)
cetera pari modestia tractentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 12장13)
at postquam exui aequalitas et pro modestia ac pudore ambitio et vis incedebat, provenere dominationes multosque apud populos aeternum mansere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 26장4)
simul modestiae Neronis et suae magnitudini fidebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 56장5)
recitatae et Drusi epistulae quamquam ad modestiam flexae pro superbissimis accipiuntur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 59장3)
Aphrodisienses posthac et Stratonicenses dictatoris Caesaris ob vetusta in partis merita et recens divi Augusti decretum adtulere, laudati quod Parthorum inruptionem nihil mutata in populum Romanum constantia pertulissent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 62장2)
nam voluntarium militem deesse, ac si suppeditet, non eadem virtute ac modestia agere, quia plerumque inopes ac vagi sponte militiam sumant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 4장6)
precandam post haec modestiam ut contentus esset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 7장10)
aderantque iuveni modestia ac forma principe viro digna, notis in eum Seiani odiis ob periculum gratiora.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 15장10)
et amisere libertatem, quam bello Mithridatis meruerant, circumsessi nec minus sua constantia quam praesidio Luculli pulso rege.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 36장4)
'scio, patres conscripti, constantiam meam a plerisque desideratam quod Asiae civitatibus nuper idem istud petentibus non sim adversatus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 37장3)
quod alii modestiam, multi, quia diffideret, quidam ut degeneris animi interpretabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 38장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION