라틴어 문장 검색

Hac modesta imperatoris oratione, inter secunda et aspera medii, miles pro tempore delenitus, assumpta cum meliorum exspectatione fiducia, regibilem se fore pollicitus et morigerum, cunctorum adspirante consensu, auctoritatem eius sublimitatemque cordis extollebat in caelum, quod cum vere atque ex animo dicitur, solet armorum crepitu leni monstrari.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 3장 8:1)
Haec inter Praetextatus praefecturam urbis sublimius curans, per integritatis multiplices actus et probitatis, quibus ab adulescentiae rudimentis inclaruit, adeptus est id quod raro contingit, ut cum timeretur, amorem non perderet civium, minus firmari solitum erga iudices formidatos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 9장 8:1)
Quo in custodia condito, gestorumque volumine imperatori recitato de more, prodigiosa feritas in modum ardentissimae facis fusius vagabatur, elata turpi adulatione multorum, maximeque omnium praefecti praetorio Modesti.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 1장 10:1)
Modestus praefectus praetorio a iure dicundo Valentem avertit;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 4장1)
Ob haec et similia, concordi consensu dehortantibus multis, maximeque Modesto, praefecto praetorio, regiorum arbitrio spadonum exposito, et subagreste ingenium, nullis vetustatis lectionibus expolitum, coacto vultu fallente, et asserente, quod infra imperiale columen causarum essent minutiae privatarum;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 4장 2:1)
quanto modestius tandem Mantuanus poeta, qui itidem ut ego puerum amici sui Pollionis bucolico ludicro laudans et abstinens nominum sese quidem Corydonem, puerum uero Alexin uocat.
(아풀레이우스, 변명 10:5)
paucis hominem, quam modestissime potero, necessario demonstrabo, ne, si omnino de eo reticuero, operam perdiderit, quod negotium istud mihi ex summis uiribus conflauit.
(아풀레이우스, 변명 72:3)
"Sanctissimae Salviae matris generosa probitas."
(아풀레이우스, 변신, 2권 2:19)
"Quod sciam, templis et lavacris et ceteris operibus longe cunctas civitates antecellimus, utensilium praeterea pollemus affatim, Certe libertas otioso, et negotioso quidem advenae Romana frequentia, modesto vero hospiti quies villatica;"
(아풀레이우스, 변신, 2권 19:8)
"non mordacem, nec calcitronem quidem sed prorsus ut in asini corio modestum hominem inhabitare credas."
(아풀레이우스, 변신, 8권 13:5)
Pistor ille qui me pretio suum fecerat, bonus alioquin vir et apprime modestus, pessimam et ante cunctas mulieres longe deterrimam sortitus coniugam poenas extremas tori Larisque sustinebat, ut Hercule eius vicem ego quoque tacitus frequenter ingemescerem.
(아풀레이우스, 변신, 9권 14:2)
ut decore probitatum
(ARCHIPOETA, II59)
cor miseris flecte, quoniam probitas decet haec te.
(ARCHIPOETA, III12)
modestus in prosperis,
(ARCHIPOETA, VII22)
Et tamen nos ad has angustias corruptorum temporum et diffluentium morum esse perductos, uti nondum modesta convivia sed saltem domesticum regnum ebrietatis optemus.
(아우구스티누스, 편지들, 10. (A. D. 395 Epist. XXIX) Epistula Presbyteri Hipponiensium Regiorum Ad Alypium Episcopum Tagastensium De Die Natalis Leontii Quondam Episcopi Hipponiensis 5:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION