라틴어 문장 검색

quaeque inter se aptissime conlocentur et quo modo, an omnino nulla sit in eo genere distinctio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 61장 2:3)
Horum primum coniectura, secundum definitione, tertium iuris et iniuriae distinctione explicatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 21장 4:6)
est etiam in omnibus quattuor perturbationibus illa distinctio, utrum ad universam perturbationem, quae est aspernatio rationis aut adpetitus vehementior, an ad singulas, ut ad metum lubidinem reliquas melius adhibeatur oratio, et utrum illudne non videatur aegre ferundum, ex quo suscepta sit aegritudo, an omnium rerum tollenda omnino aegritudo, ut, si quis aegre ferat se pauperem esse, idne disputes, paupertatem malum non esse, an hominem aegre ferre nihil oportere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 59:5)
Hasce virium quantitates brevitatis gratia nominare licet vires absolutas, acceleratrices & motrices, & distinctionis gratia referre ad corpora, ad corporum loca, & ad centrum virium:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 25:1)
Distinctionis gratia nominemus DG ordinatam primam, dg ordinatam novam;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. V. Inventio orbium ubi umbilicus neuter datur. 65:9)
Lineam autem AP in Propositione priore Cycloidem extra Globum, alteram in posteriore Cycloidem intra Globum distinctionis gratia nominabimus.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. X. De Motu Corporum in Superficiebus datis, deq; Funipendulorum Motu reciproco. 17:1)
Quae potestas referentibus, quod censentibus ius, quae vis magistratibus, quae ceteris libertas, ubi cedendum ubi resistendum, quod silentii tempus, quis dicendi modus, quae distinctio pugnantium sententiarum, quae exsecutio prioribus aliquid addentium, omnem denique senatorium morem - quod fidissimum percipiendi genus - exemplis docebantur.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 14 6:2)
aut ille est presso modulamine parcus, aut tumidum largo sublimat flamine bombum, aut raucos frangit modulos, aut lene susurrat, aut exile trahens sonitus producit acutos, aut murmur tenerum sublidit voce minuta, haec cum te videas mortali in corpore posse, cur non aeternum potuisse infundere credas qualem animam voluit?
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3276)
felices animae prata per herbida concentu pariles suave sonantibus hymnorum modulis dulce canunt melos, calcant et pedibus lilia candidis.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad incensum lucernae36)
metiri se quemque suo modulo ae pede verum est.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 763)
denique, quatenus excidi penitus vitium irae, cetera item nequeunt stultis haerentia, cur non ponderibus modulisque suis ratio utitur ac res ut quaeque est, ita suppliciis delicta coercet?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, In amicorum vitiis connivendum, neque peccata omnia in sclerum numero ponenda. 2:1)
primum aedificas, hoc est longos imitaris, ab imo ad summum totus moduli bipedalis, et idem corpore maiorem rides Turbonis in armis spiritum et incessum:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire. 6:18)
cum dico circum litora, tanquam unum enuntio dissimulata distinctione, itaque tanquam in una voce una est acuta, quod idem accidit in illo troiae qui primus ab oris.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 175:2)
interim refugienda non modo distinctio quaestionum est, sed omnino tractatio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 256:1)
crescit orati minus aperte, sed nescio an hoc ipso efficacius, cum citra distinctionem in contextu et cursu aliquid priore insequitur:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 162:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION