라틴어 문장 검색

Ad hoc proceritas corporis, decora facies, demissus capillus, ingens et cana barba;
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 10 6:1)
mox apparebat idolon, senex macie et squalore confectus, promissa barba horrenti capillo;
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 27 5:3)
sit coma, sit trita barba resecta manu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:358)
ille manu mulcens propexam ad pectora barbam protinus Oebalii rettulit arma Tati, utque levis custos armillis capta Sabinos ad summae tacitos duxerit arcis iter.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권149)
mox domitus vinclis in sua membra redit, oraque caerulea tollens rorantia barba,
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권215)
Martia ter senos proles adoleverat annos, et suberat flavae iam nova barba comae:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권35)
barba gravis nimbis, canis fluit unda capillis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 33:3)
Tunc quoque, ut ora dei madida rorantia barba contigit et cecinit iussos inflata receptus, omnibus audita est telluris et aequoris undis, et quibus est undis audita, coercuit omnes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 36:8)
nam barba comaeque in silvas abeunt, iuga sunt umerique manusque, quod caput ante fuit, summo est in monte cacumen, ossa lapis fiunt:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 65:8)
Non tamen has una memorant cum corpore natas, barbaque dum rutilis aberat subnixa capillis, implumes Calaisque puer Zetesque fuerunt.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 54:7)
Quos postquam combibit Aeson aut ore acceptos aut vulnere, barba comaeque canitie posita nigrum rapuere colorem, pulsa fugit macies, abeunt pallorque situsque, adiectoque cavae supplentur corpore rugae, membraque luxuriant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 17:2)
uda videtur barba viri, madidisque gravis fluere unda capillis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 72:2)
Figitur hinc duplici Gryneus in lumina ramo eruiturque oculos, quorum pars cornibus haeret, pars fluit in barbam concretaque sanguine pendet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 30:3)
robore Nedymnum iaculatoremque Lycopen sternit et inmissa protectum pectora barba Hippason et summis exstantem Riphea silvis Thereaque, Haemoniis qui prensos montibus ursos ferre domum vivos indignantesque solebat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 37:4)
Iamque tibi formae, iamque est tibi cura placendi, iam rigidos pectis rastris, Polypheme, capillos, iam libet hirsutam tibi falce recidere barbam et spectare feros in aqua et componere vultus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 71:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION