라틴어 문장 검색

Nam futurum, inquit, non refertur ad rem, sicut legentibus temere et incuriose videtur, neque pro participio positum est, set verbum est indefinitum, quod Graeci appellant ἀπαρέμφατον, neque numeris neque generibus praeserviens, set liberum undique et impromiscum, quali C. Gracchus verbo usus est in oratione cuius titulus est De P. Popilio circum Conciliabula, in qua ita est:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, VII 7:1)
Nam si hic Silvius, ita ut in omnium ferme annalium monumentis scriptum est, post mortem Aeneae natus est ob eamque causam praenomen ei Postumo fuit, qua ratione subiectum est:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XVI 4:1)
Leonides Laco, qui simile apud Thermopylas fecit, propter eius virtutes omnis Graecia gloriam atque gratiam praecipuam claritudinis inclitissimae decoravere monumentis:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, VII 21:6)
Titulus servorum singulorum scriptus sit curato ita, ut intellegi recte possit quid morbi vitiive cuique sit, quis fugitivus errove sit noxave solutus non sit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, II 2:2)
Notae et animadversiones censoriae in veteribus monumentis repertae memoria dignae.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XII 1:1)
Prima epistula scripta est ad Pacuvium Labeonem, cui titulus praescriptus est ' Pluria, non plura dici debere.'
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XXI 11:1)
Eius decreti verba, quae posui, ex annalium monumentis exscripta sunt:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XIX 6:1)
Vidit quippe utrumque esse pugnans neque posse ex duobus contrariis, altero manente, alterum constitui quaestionemque fieri per diversorum inter se finium mortis et vitae cohaerentiam, et idcirco peperit ipse expressitque aliud quoddam novum in confinio tempus, quod verbis propriis atque integris τη`ν ἐξαίφνησ φύσιν appellavit idque ipsum ita, uti dico, inquit, in libro, cui Parmenides titulus est, scriptum ab eo reperietis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XIII 12:1)
In eius statuae capite corvi simulacrum est, rei pugnaeque diximus monimentum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XI 11:2)
matrem quoque eorum, non multo postquam peperit, mortuam monumentumque ei factum iussu Augusti in via Laurentina inque eo scriptum esse numerum puerperii eius, de quo diximus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, II 3:2)
DEMOCRITUM philosophum in monumentis historiae Graecae scriptum est, virum praeter alios venerandum auctoritateque antiqua praeditum, luminibus oculorum sua sponte se privasse, quia existimaret cogitationes commentationesque animi sui in contemplandis naturae rationibus vegetiores et exactiores fore, si eas videndi inlecebris et oculorum impedimentis liberasset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XVII 2:1)
Id monumentum Artemisia cum dis manibus sacrum Mausoli dicaret, agona, id est certamen laudibus eius dicundis, facit ponitque praemia pecuniae aliarumque rerum bonarum amplissima.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XVIII 6:1)
Sed quod sit oblatum, quod conceptum, et pleraque alia ad eam rem ex egregiis veterum moribus accepta neque inutilia cognitu neque iniucunda qui legere volet, inveniet Sabini librum cui titulus est De Furtis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVIII 13:2)
Ita enim scriptum est in oratione illa egregia, cui titulus est ̔Υπε`ρ Στεφάνου:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, I 7:2)
IN plerisque monimentis rerum ab Alexandro gestarum, et paulo ante in libro M. Varronis qui inscriptus est Orestes vel De Insania, Olympiadem, Philippi uxorem, festivissime rescripsisse legimus Alexandro filio.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, IV 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION