라틴어 문장 검색

secundum tamen moralem sententiam nihil iudicio meo minor est qui in superveniente simili necessitate non divinat et subvenit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Patienti salutem 7:2)
hoc solum astruo, quod, cum nullum proferam nuncupatim, ille confitetur repulsam, qui profitetur offensam, sane id liberius dico, de multitudine circumstantium multos episcopales esse, sed totos episcopos esse non posse;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Perpetuo salutem 13:2)
gravia mature profunda sollicite, dubia constanter argumentosa disputatorie, quaedam severe quaepiam blande, cuncta moraliter lecte, potenter eloquentissime.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Fausto salutem. 10:5)
euidenter astruens, quia dominicum paschae diem a XVa luna usque ad XXIam, quod in Nicena synodo probatum est, oportet inquiri.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XIX.6)
Cuius promissi et prophetiae ueritatem sequens rerum astruxit euentus;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXVII [XXIX]. 1:5)
1. Postquam non omnes versificantes, sed tantum excellentissimos illustre uti vulgare debere astruximus, consequens est astruere, utrum omnia ipso tractanda sint aut non;
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 13:1)
has ejus rationes secundum ipsius sententiam refellere poterat, secundum quam scilicet astruere dicitur nequaquam de fide humanis rationibus disserendum esse, qui nec hoc astruere dicitur, ipse proprie exhibuit factis.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 17:8)
Neque enim ideo astruendum est eos Incarnationem Domini futuram non exspectasse, aut non credidisse, quia hoc in scripturis eorum minime reperitur, cum nec fortasse in omnibus eorum prophetarum scriptis ipsa satis sit expressa, divino id disponente consilio, ut non quibuslibet, aut per quoslibet tantum revelaretur arcanum, cum etiam provida dispensatione septuaginta Interpretes in multis Scripturarum locis quas transferebant scriptum Dei Filium reperientes, hoc penitus praeterisse ac reticuisse dicuntur, ne scandalum scilicet infidelibus auditoribus magis commoverent quam fidem astruerent.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 31:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION