라틴어 문장 검색

"spectatrix libera nostri, excipe mortiferum securo pectore ferrum, nec doleas, quia turpe tibi gemuisse dolorem."
(프루덴티우스, Psychomachia, section 129)
frustatim sibi quisque rapit quod spargat in auras, quod canibus donet, corvis quod edacibus ultro offerat, inmundis caeno exhalante cloacis quod trudat, monstris quod mandet habere marinis.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1206)
subiit cari genitoris imago, ut regem aequaevum crudeli volnere vidi vitam exhalantem;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 23:2)
tum consanguineus Leti Sopor, et mala mentis Gaudia, mortiferumque adverso in limine Bellum, ferreique Eumenidum thalami, et Discordia demens, vipereum crinem vittis innexa cruentis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 12:6)
genitoris, adit lucosque sub alta consulit Albunea, nemorum quae maxima sacro fonte sonat saevamque exhalat opaca mephitim.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 6:2)
Quae tenuem exhalat nebulam fumosque volucris et bibit humorem et, cum volt, ex se ipsa remittit quaeque suo semper viridi se gramine vestit nec scabie et salsa laedit robigine ferrum:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 9:17)
res enim manifesta est, sciturque non idem esse occidere se quod alium, non idem occidere tyrannum quod compellere ad mortem, non idem carmina ac mortiferam potionem;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 135:5)
Inpressit deinde mortiferum corpori vulnus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 8:1)
nunc mortifera mecum sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 49 9:4)
Erunt tamen, qui hanc ruinam magis timeant, quamvis utraque mortifera aeque sit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 57 6:6)
Quam foedi itaque pestilentesque ructus sunt, quantum fastidium sui exhalantibus crapulam veterem !
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 25:9)
Invenitur aliquis, qui velit inter supplicia tabescere et perire membratim et totiens per stilicidia emittere animam quam semel exhalare ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 101 14:1)
Itaque, ut in prioribus epistulis dixi, tenera quoque animalia et materno utero vel ovo modo effusa, quid sit infestum, ipsa protinus norunt et mortifera devitant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 18:3)
" Quemadmodum," inquit," editum animal intellectum habere aut salutaris aut mortiferae rei potest ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 19:1)
mortifera vinctum perfide tradit neci induta vestis:
(세네카, 아가멤논 16:18)

SEARCH

MENU NAVIGATION