라틴어 문장 검색

Namque inproviso vibratus ab aethere fulgor cum sonitu venit, et ruere omnia visa repente Tyrrhenusque tubae mugire per aethera clangor.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 21:2)
Obstipuere animis Rutuli, conterritus ipse turbatis Messapus equis, cunctatur et amnis rauca sonans revocatque pedem Tiberinus ab alto.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 6:1)
Hic undique clamor dissensu vario magnus se tollit in auras haud secus atque alto in luco cum forte catervae consedere avium piscosove amne Padusae dant sonitum rauci per stagna loquacia cycni.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 16:6)
Bello dat signum rauca cruentum bucina.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 17:4)
nec tamen interea raucae, tua cura, palumbes, nec gemere aëria cessabit turtur ab ulmo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA I. MELIBOEUS, TITYRUS39)
at mecum raucis, tua dum vestigia lustro, sole sub ardenti resonant arbusta cicadis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA II.9)
illa cadens raucum per levia murmur saxa ciet, scatebrisque arentia temperat arva.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 3:15)
namque morantes Martius ille aeris rauci canor increpat et vox auditur fractos sonitus imitata tubarum;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 4:2)
frustra cruento Marte carebimus fractisque rauci fluctibus Hadriae, frustra per autumnos nocentem corporibus metuemus Austrum:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 142)
te greges centum Siculaeque circum mugiunt vaccae, tibi tollit hinnitum apta quadrigis equa, te bis Afro murice tinctae vestiunt lanae:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 1610)
non est meum, si mugiat Africis malus procellis, ad miseras preces decurrere et votis pacisci ne Cypriae Tyriaeque merces addant avaro divitias mari:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 2917)
vicinia rauca reclamat.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1737)
Garganum mugire putes nemus aut mare Tuscum;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 175)
Sulcius acer ambulat et Caprius, rauci male cumque libellis, magnus uterque timor latronibus;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Satyricorum poetarum, ac suam praesertim, in scribendo licentiam excusat. 2:4)
quod pleraque nos illa quasi mugiente M littera cludimus in quam nullum Graece verbum cadit:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 197:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION