라틴어 문장 검색

Ita ut iam nihil videretur addi posse ad huius magni regis mundanam felicitatem usque ad summum fastigium evectum (sive quis intueatur excelsas illas liberorum suorum nuptias, sive famam eius longe lateque per orbem sparsam, sive divitias fidem fere superantes, sive successuum suorum perpetuam constantiam), praeter mortem opportunam quae eum ab aliquo fortunae impetu futuro subduceret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 15:4)
Ita ut non magis in mundanis quam spiritualibus victor triumphaverit, et militia ei in conflictibus tam peccati quam crucis prospere cesserit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 14:6)
Hoc vero licet aggressu infinitum quiddam videri possit ac supra vires mortales, tamen idem tractatu sanum invenietur ac sobrium, magis quam ea quae adhuc facta sunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Introduction 2:10)
Nam si quis in omnem illam librorum varietatem qua artes et scientiae exultant diligentius introspiciat, ubique inveniet ejusdem rei repetitiones infinitas, tractandi modis diversas, inventione praeoccupatas;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:10)
neque Instaurationem nostram, ut quiddam infinitum et ultra mortale, fingant et animo concipiant;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 10:8)
quum revera sit infiniti erroris finis et terminus legitimus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 10:9)
Neque huic labori et inquisitioni ac mundanae perambulationi, ulla ingenii aut meditationis aut argumentationis substitutio aut compensatio sufficere potest;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 26:6)
ut omissis naturae atriis, quae infiniti contriverunt, aditus aliquando ad interiora patefiat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 10:10)
cum distinctio illa, quae recipi consuevit, quod sit infinitum a parte ante, et a parte post, nullo modo constare possit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 98:5)
imo et plurima climata et zonae, in quibus populi infiniti spirant et degunt, tanquam inhabitabiles ab illis pronuntiata sint;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 159:9)
et in infinitum experimentorum cumulus excrevit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 159:12)
praesertim quum hujusmodi res ad inquirendum laboriosae, ad meditandum ignobiles, ad dicendum asperae, ad practicam illiberales, numero infinitae, et subtilitate tenues esse soleant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 188:3)
utpote aetate mundi grandiore, et infinitis experimentis et observationibus aucta et cumulata.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 191:8)
Authores vero quod attinet, summae pusillanimitatis est authoribus infinita tribuere, authori autem authorum, atque adeo omnis authoritatis, Tempori, jus suum denegare.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 193:1)
aut in practicae suae scrupulis et momentis aliquid titubatum esse, unde experimenta in infinitum repetit:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 198:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION