라틴어 문장 검색

ventum est ad eum locum, ubi scriptum erat quomodo nuntiasset Mardochaeus insidias Bagathan et Thares duorum eunuchorum ianitorum, qui voluerant manus mittere in regem Asuerum.
(불가타 성경, 에스테르기, 6장2)
Dixit autem Iudas et fratres eius: " Ecce contriti sunt inimici nostri; ascendamus mundare sancta et renovare ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장36)
Tunc ordinavit Iudas viros, ut pugnarent adversus eos, qui erant in arce, donec mundaret sancta.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장41)
et mundaverunt sancta et tulerunt lapides contaminationis in locum immundum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장43)
Et consensit illis Simon et non debellavit eos; eiecit tamen eos de civitate et mundavit aedes, in quibus fuerant simulacra, et tunc intravit in eam canens et benedicens.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 13장47)
Et clamaverunt ad Simonem, ut dextras acciperent, et dedit illis et eiecit eos inde et mundavit arcem a contaminationibus.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 13장50)
Propter quod thyrsos et ramos virides, adhuc et palmas habentes, hymnos tollebant ei, qui prosperavit mundari locum suum.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 10장7)
et nunc, Sancte, omnis sanctificationis Domine, conserva in aeternum impollutam domum istam, quae nuper mundata est ".
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 14장36)
Captus carmine ianitor;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXIV 30:1)
latratum triplicem compescuit ingens ianitor et presso lacrimarum fonte resedit Cocytos tacitisque acheron obmutuit undis et Phlegethonteae requierunt murmura ripae):
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:35)
hoc neque Geryon triplex nec turbidus Orci ianitor aequabit nec si concurrat in unum vis hydrae Syllaeque fames et flamma Chimaerae.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:150)
An putem fortunatius a catenato repulsum ianitore saepe nocte sera foribus ingratis adiacere miserrimoque famulatu per dedecus fascium decus et imperium, profuso tamen patrimonio, mercari?
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 10:1)
quae deinde mundata exiguo melle respergant, et per nemora non longe a fontibus disponant, eaque cum repleta sunt examinibus, domum referant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 8장 13:2)
ibi campo aut litore iacentes nullo discrimine noctem ac diem iuxta gratiam aut fastus ianitorum perpetiebantur donec id quoque vetitum:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 74장10)
libertis quoque ac ianitoribus eius notescere pro magnifico accipiebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 8장18)

SEARCH

MENU NAVIGATION