라틴어 문장 검색

sive qui ambissint palmam histrionibus sive cuiquam artifici, si per scriptas litteras sive qui ipse ambissit seu per internuntium, sive adeo aediles perfidiose cui duint, sirempse legem iussit esse Iuppiter, quasi magistratum sibi alterive ambiverit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene prol34)
qui minus eadem histrioni sit lex quae summo viro?
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene prol36)
hoc quoque etiam mihi in mandatis dedit, ut conquaestores fierent histrionibus:
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene prol39)
mirari nolim vos, quapropter Iuppiter nunc histriones curet;
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene prol41)
etiam, histriones anno cum in proscaenio hic Iovem invocarunt, venit, auxilio is fuit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene prol47)
si non ubi sedeas locus est, est ubi ambules, quando histrionem cogis mendicarier.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, PROLOGVS11)
scortum exoletum ne quis in proscaenio sedeat, neu lictor verbum aut virgae muttiant, neu dissignator praeter os obambulet neu sessum ducat, dum histrio in scaena siet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, PROLOGVS12)
Venitne in mentem tibi quod verbum in cavea dixit histrio:
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 5, scene 179)
Larix vero, qui non est notus nisi is municipalibus, qui sunt circa ripam fluminis Padi et litora maris Hadriani, non solum ab suci vehementi amaritate ab carie aut tinea non nocetur, sed etiam flammam ex igni non recipit, nec ipse per se potest ardere, nisi uti saxum in fornace ad calcem coquendam aliis lignis uratur;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 9장49)
corporis magnitudo conspicua, suauitas ualentissimae uocis - quamuis haec inter se raro coeant, ut eadem uox et dulcis sit et solida - pronuntiatio quae histrionem posset producere, nec tamen quae histrionis posset uideri.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, chaper pr 3:6)
Ceterum histriones non inter turpes habitos Cicero testimonio est, quem nullus ignorat Roscio et Aesopo histrionibus tam familiariter usum, ut res rationesque eorum sua sollertia tueretur:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIV. 11:1)
ludicram quoque licentiam et fautores histrionum velut in proelia convertit impunitate et praemiis atque ipse occultus et plerumque coram prospectans, donec discordi populo et gravioris motus terrore non aliud remedium repertum est quam ut histriones Italia pellerentur milesque theatro rursum adsideret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 25장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION