라틴어 문장 검색

6. Itaque si preponentes eos in vulgari sermone sola municipalia Latinorum vulgaria comparando considerant, allubescentes concordamus cum illis;
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 141:1)
6. Itaque, adepti quod querebamus, dicimus illustre, cardinale, aulicum et curiale vulgare in Latio quod omnis latie civitatis est et nullius esse videtur, et quo municipalia vulgaria omnia Latinorum mensurantur et ponderantur et comparantur.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 157:1)
Nam sicut totum hostium cardinem sequitur ut, quo cardo vertitur, versetur et ipsum, seu introrsum seu extrorsum flectatur, sic et universus municipalium grex vulgarium vertitur et revertitur, movetur et pausat secundum quod istud, quod quidem vere paterfamilias esse videtur.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 167:2)
Domina haecce Washingtonio aequaeva fuit, tamque animi dotibus, quam corporis forma, inter populares eminuit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SECUNDUM.24)
Popularium omnium ob oculos nunc versamur, quorum praeconium laudesque feremus, si forte tyrannidi, ab hostibus intentatae, eos eripiamus:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUINTUM.43)
Magnum, certe, apud populares Washingtonii nomen multum saepe alias profuit:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM.28)
Washingtonio, igitur, quem antehac tutorem defensoremque populares duxerunt, aut exercitum dimittendi, aut vi et armis cibaria parandi, necessitas dira imponebatur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODECIMUM.38)
Epistolas hasce, eo consilio, in lucem emisere Britanni, ut invidiam odiumque apud populares Washingtonio crearent;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM.15)
Quamvis, autem, invitissimus fuit Washingtonius ut vita privaretur, attamen, tam popularium, quam hostium, odium, ista in re, omnino effugere non poterat.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.39)
quocirca, rege suo occiso, imperium regium populari commutabant;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.149)
Nolo te orare in angulis platearum, ne rectum iter precum tuarum frangat aura popularis;
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 13:8)
His enim abiectis interdum gloriosis tumemus sordibus et vendibilem paupertatem populari aurae offerimus.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 2:10)
"cedamus patria, vivant Artorius istic et Catulus, maneant qui nigrum in candida vertunt, quis facile est aedem conducere flumina portus, siccandam eluviem, portandum ad busta cadaver, et praebere caput domina venale sub hasta, quondam hi cornicines et municipalis harenae perpetui comites notaeque per oppida buccae munera nunc edunt et, verso pollice vulgus cum iubet, occidunt populariter;"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III9)
hic novus Arpinas, ignobilis et modo Romae municipalis eques, galeatum ponit ubique praesidium attonitis et in omni monte laborat, tantum igitur muros intra toga contulit illi nominis ac tituli, quantum sibi Leucade, quantum Thessaliae campis Octavius abstulit udo caedibus adsiduis gladio;
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII96)
Sed hic, sive Mancinianae deditionis, quia sponsor foederis fuerat, contagium timens et inde popularis, sive aequo et bono ductus, quia depulsam agris suis plebem miseratus est,
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, SEDITIO TIBERI GRACCHI 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION