라틴어 문장 검색

itaque e contrario moderati aequabilesque habitus, affectiones ususque corporis apti esse ad naturam videntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 48:1)
nemo est igitur, quin hanc affectionem animi probet atque laudet, qua non modo utilitas nulla quaeritur, sed contra utilitatem etiam conservatur fides.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 85:6)
quae animi affectio suum cuique tribuens atque hanc, quam dico, societatem coniunctionis humanae munifice et aeque tuens iustitia dicitur, cui sunt adiunctae pietas, bonitas, liberalitas, benignitas, comitas, quaeque sunt generis eiusdem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 88:3)
Ex eadem Platonis schola Ponticus Heraclides puerilibus fabulis refersit libros, et tamen modo mundum tum mentem divinam esse putat, errantibus etiam stellis divinitatem tribuit sensuque deum privat et eius formam mutabilem esse vult, eodemque in libro rursus terram et caelum refert in deos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 34:4)
mutabilia autem sunt illa ex quibus omnia constant, ut vobis videtur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 30:2)
omne igitur corpus mutabile est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 30:3)
at si esset corpus aliquod immortale, non esset omne mutabile;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 30:4)
non enim mihi est vita mea utilior quam animi talis affectio, neminem ut violem commodi mei gratia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 35:4)
Ea autem forma civitatis mutabilis maxime est hanc ob causam, quod unius vitio praecipitata in perniciosissimam partem facillime decidit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 66:2)
Fac in puero referre, ex qua adfectione caeli primum spiritum duxerit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 146:3)
fac in puero referre, ex qua affectione caeli primum spiritum duxerit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 146:3)
ea velim scribas ad me et quidem, quoniam mutabilia sunt, quam saepissime.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 11 10:5)
Xenophanes paulo etiam antiquior unum esse omnia, neque id esse mutabile, et id esse deum neque natum umquam et sempiternum, conglobata figura.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 158:7)
numerus species vis, quaedam etiam ad res aliquas adfectio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 18장 2:5)
Adfectio autem ad res aliquas est huius modi:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 18장 4:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION