라틴어 문장 검색

Mox et ardores per Armeniam et nives per Cappadociam et utriusque caeli subita mutatio pro pestilentia fuit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM PARTHICUM SUB ANTONIO 9:1)
Hinc diversarum inter heroas suos personarum varia magnificatio, hic deorum interpositio, hic auctoritas fabulosorum, hinc affectuum naturalis expressio, hinc monumentorum persecutio, hinc parabolarum exaggeratio, hinc torrentis orationis sonitus, hinc rerum singularum cum splendore fastigium.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 41:1)
Nam post praecepta, quae natura res dura est, ut legentis animum vel auditum novaret, singulos libros acciti extrinsecus argumenti interpositione conclusit, primum de signis tempestatum, de laudatione rusticae vitae secundum, et tertius desinit in pestilentiam pecorum, quarti finis est de Orpheo et Aristaeo non otiosa narratio.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVI. 5:2)
Nec interpositiones eius otiosae sunt:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VI. 13:1)
Et illa mutatio elegantissima est, ut de quo loquebatur subito ad ipsum verba converteret:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VI. 14:1)
nam cum mutationem verbum significet, ablativo usus est:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1763)
aut possunt tunc fuisse, sed ut multis aliis locis variae mutationes factae:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1845)
illo enim tempore invadendarum terrarum causa fuerat navigatio, ut Sallustius meminit, facili tum mutatione sedum:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2996)
urbem quam statvo vestra est multi antiptosin volunt, accusativum pro nominativo, ut sit pro 'urbs quam statuo vestra est'. sed si sic intellegamus, 'quam' nihilominus sequitur et syllepsis fit per casus mutationem;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5731)
sequitur enim et Cassandrae captivitas fidentis sacerdotio, et praecesserat armorum mutatio, quae nunc deprehenditur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 4022)
Sallustius ut tanta mutatio non sine deo videretur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 6326)
denique obicitur Vergilio de mutatione navium in nymphas;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 4610)
'Aeaea' autem dicta ab aspernantium voce, propter celebratas illic corporum mutationes:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 3864)
ventus cum sole ventorum enim mutationem necesse est fieri vel oriente die vel occidente.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 5681)
ergo 'stat sua cuique dies' aut denuntiativo fato et mutationem omnino non recipit, aut condicionali et, si eventum alterum casus adtulerit, non expectata die adceleratur interitus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 69624)

SEARCH

MENU NAVIGATION