라틴어 문장 검색

Nam verus ornatus maxime Christianorum et Christianarum non tantum nullus fucus mendax verum ne auri quidem vestisque pompa, sed mores boni sunt.
(아우구스티누스, 편지들, 56. (A. D. Epist. CCXLV) Domino Dilectissimo et Venerabile Fratri et Consacerdoti Possidio et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem 1:6)
Furiosus mutusve cuive quod membrum lacerum laesumque est aut obest quo ipse minus aptus sit, morbosi sunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, II 16:2)
Historia de Croesi filio muto, ex Herodoti libris.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, IX 1:1)
Mutus adeo et elinguis diu habitus est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, IX 2:2)
Nec loquaces autem, inquit, convivas nec mutos legere oportet, quia eloquentia in foro et aput subsellia, silentium vero non in convivio, set in cubiculo esse debet.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XI 4:3)
Hic item muta, ut 'urbis' dicas, nimis exilis vox erit et exanguis, tanta quippe iuncturae differentia est in consonantia vocum proximarum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXI 6:3)
Quo primum tempore a lectus in iudices sum, ut iudicia quae appellantur privata susciperem, libros utriusque linguae de officio iudicis scriptos conquisivi, ut homo adulescens, a poetarum fabulis et a rhetorum epilogis ad iudicandas lites vocatus, rem iudiciariam, quoniam vocis, ut dicitur, vivae penuria erat, ex mutis, quod aiunt, magistris cognoscerem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, II 2:1)
Nos autem ex Apollinari didicimus, vanos proprie dici, non ut vulgus diceret, desipientis aut hebetes aut ineptos, sed, ut veterum doctissimi , mendaces et infidos et levia inaniaque pro gravibus et veris astutissime componentes;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, IV 11:1)
Atque utinam, inquit, muti omnes homines essemus!
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, VII 4:5)
12. Quatenus ad delicias et voluptates huius reges, muta prorsus est earum memoria.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 11:1)
Mendax enim Deo insultat, homini se incurvat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, I. DE VERITATE 3:7)
Famosi libelli, et licentiosi et mordaces sermones in status scandalum cum passim volitant et increbescunt, similiter novarum rerum rumores mendaces in regiminis dedecus undique iactati, et avide a populo excepti, sunt certe inter prognostica seditionum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 3:2)
Rursus, sicut prudenter notat Livius circa tractatus Antiochi et Aetiolorum, mendacia reciproca et ex utraque parte quandoque magno usui esse possunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LII. [= English LIV] DE VANA GLORIA 1:11)
fauces percipiunt cibum ferae, et cor sensatum verba mendacia.
(불가타 성경, 집회서, 36장21)
Adhuc etiam ipsi Chaldaei non honorant ea; qui cum viderint mutum non posse loqui, afferunt Bel postulantes illum loqui,
(불가타 성경, 바룩서, 4장40)

SEARCH

MENU NAVIGATION