라틴어 문장 검색

vidi enim (nam tu aberas) nostros amicos cupere bellum, hunc autem non tam cupere quam non timere (ergo haec consili fuerunt, reliqua necessaria>, vincere autem aut hos aut illos necesse esse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 6 2:6)
Nam cum Dominusin cruce penderet duobus latronibus iuxta illum positis, uno videliceta dextrix altero autem a sinistris similiter in cruce pendentibus, et unusex illis Dominum increparet dicens, "Alios salvos facit, se ipsum salvumfacere non potest.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 90:4)
Placuit ut ipse quidem contubernio se tantisper absconderet (nam praeter propriam contumeliam militaris etiam sacramenti genium ob amissam spatham verebatur), ipsi autem signis nostris enotatis investigationi vindictaeque sedulam darent operam:
(아풀레이우스, 변신, 9권 38:2)
nam dicit eos quo fugiant non habere, cum terra teneatur ab hostibus, mare autem pedibus transire non possint.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 3772)
Nam vetus haec opinio Graeciam opplevit, esse exsectum Caelum a filio Saturno, vinctum autem Saturnum ipsum a filio Iove:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 63:3)
nam quodcumque ad uos protuli, exceptum ilico et lectum est, nec reuocare illud nec autem mutare nec emendare mihi inde quidquam licet.
(아풀레이우스, 플로리다 9:12)
Nam beneficia, inquit, promissa opperiri oportet neque ante remunerari quam facta sint, iniurias autem imminentis praecavisse iustum est quam expectavisse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, III 42:1)
nam ait Lucanus non tu laetis ululare triumphis (6.261). in luctu autem ululari, non dubium est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 1682)
nam 'hunc Athona' facit, sicut 'Apollon' 'Apollona'. quod autem Herodotus 'hunc Athon' et 'hunc Apollo' dicit, Atticae declinationis est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 7014)
nam is post consulatum - credo quod videret ex consularibus neminem esse secum comparandum, neglegeret autem eos qui consules non fuissent - summum illud suum studium remisit quo a puero fuerat incensus, atque in omnium rerum abundantia voluit beatius, ut ipse putabat, remissius certe vivere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 93장 1:1)
nam quoniam, cum privamur dolore, ipsa liberatione et vacuitate omnis molestiae gaudemus, omne autem id, quo gaudemus, voluptas est, ut omne, quo offendimur, dolor, doloris omnis privatio recte nominata est voluptas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 48:5)
nunc expetitur, quod est tamquam artifex conquirendae et comparandae voluptatis - quam autem ego dicam voluptatem, iam videtis, ne invidia verbi labefactetur oratio mea - . nam cum ignoratione rerum bonarum et malarum maxime hominum vita vexetur, ob eumque errorem et voluptatibus maximis saepe priventur et durissimis animi doloribus torqueantur, sapientia est adhibenda, quae et terroribus cupiditatibusque detractis et omnium falsarum opinionum temeritate derepta certissimam se nobis ducem praebeat ad voluptatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 55:4)
nam bonum illud et malum, quod saepe iam dictum est, postea consequitur, prima autem illa naturae sive secunda sive contraria sub iudicium sapientis et dilectum cadunt, estque illa subiecta quasi materia sapientiae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 79:1)
nam e quibus locis quasi thesauris argumenta depromerentur, vestri ne suspicati quidem sunt, superiores autem artificio et via tradiderunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 14:2)
nam etiam Spartae regnante Theopompo sunt item quinque, quos illi ephoros appellant, in Creta autem decem, qui cosmoe vocantur, ut contra consulare imperium tribuni pl.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 92:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION