라틴어 문장 검색

amo, inquit, Gallum, sed latenter, sicut arbores crescunt - nam comparatio ista hoc significat - , scilicet propter Caesarem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA DECIMA., commline 744)
nam crocum et in Africa nascitur, sed non tale nec tantum, quantum vel quale in Cilicia.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 566)
nam Padus non in rubrum mare, sed iuxta Ravennam in Adriaticum cadit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 3722)
"nam Saturnus filios suos non exposuit, sed voravit."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 30장 1:7)
nam Metrodorum non puto ipsum professum, sed, cum appellaretur ab Epicuro, repudiare tantum beneficium noluisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 10:7)
nam Phaedro nihil elegantius nihil humanius, sed stomachabatur senex si quid asperius dixeram, cum Epicurus Aristotelem vexarit contumeliosissime, Phaedoni Socratico turpissime male dixerit, Metrodori sodalis sui fratrem Timocraten, quia nescio quid in philosophia dissentiret, totis voluminibus conciderit, in Democritum ipsum quem secutus est fuerit ingratus, Nausiphanem magistrum suum, a quo nihil didicerat, tam male acceperit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 93:6)
Incidunt multae saepe causae, quae conturbent animos utilitatis specie, non cum hoc deliberetur, relinquendane sit honestas propter utilitatis magnitudinem (nam id quidem improbum est), sed illud, possitne id, quod utile videatur, fieri non turpiter.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 50:1)
sed iam extrudimur non a Plancio (nam is quidem retinet) verum ab ipso loco minime apposito ad tolerandam in tanto luctu calamitatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS AD ATTICVM, letter 14 5:2)
nam statueram non me hercule inertia, sed desiderio pristinae dignitatis in perpetuum tacere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS: AD SER. SVLPICIVM ET CETEROS, letter 4 4:2)
exigua enim spes est rei p. (nam nullam non libet dicere), sed, quaecumque est, ea despondetur anno consulatus tui.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 9 2:4)
nam et imitatio virtutis aemulatio dicitur - sed ea nihil hoc loco utimur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 17:4)
Non quia comi expolirique non debeat (nam et haec ornatus pars est) sed quia vitium est ubique quod nimium est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 105:3)
, iudices, omnem accusatoris orationem duas esse . nam duas divisam esse rectum erat, sed durum et incomptum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 284:4)
Nam non sola ista conciliabula spectaculorum, sed etiam templa ipsa sine periculo disciplinae adire servus dei potest urguente causa simplici dumtaxat, quae non pertineat ad proprium eius loci negotium vel officium.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 8장 2:9)
nam omnes mortales dis sunt freti, sed tamen vidi ego dis fretos saepe multos decipi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 2, scene 560)

SEARCH

MENU NAVIGATION