라틴어 문장 검색

'ab ducite istos' inquit 'nefario scelere contaminatos et caede civium saginatos.
(카이사르, 아프리카 전기 46:2)
Quid enim est illis optatius, quam uno tempore et nos circumvenire et vos nefario scelere obstringere?
(카이사르, 내란기, 2권 32:7)
An dubitamus quin nefario facinore admisso Romani iam ad nos interficiendos concurrant? Proinde, si quid in nobis animi est,
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 38장7)
de exitu suarum fortunarum consultabant. Ac variis dictis sententiis, quarum pars deditionem, pars, dum vires suppeterent, eruptionem censebat, non praetereunda oratio Critognati videtur propter eius singularem et nefariam crudelitatem.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 77장2)
quae pars iniusta recidat, quae vincat ratione metus, quae frenet amores;
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:47)
esse sed iniustum fateor quodcumque negatur iustitiae.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:96)
iam non ad culmina rerum iniustos crevisse queror;
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:6)
Iustitia utilibus rectum praeponere suadet communesque sequi leges iniustaque numquam largiri sociis.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:44)
'si, patres conscripti, unum id spectamus, quam nefaria voce Clutorius Priscus mentem suam et auris hominum polluerit, neque carcer neque laqueus, ne serviles quidem cruciatus in eum suffecerint.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 50장2)
Hoc sibi illi veteres persuaserant, ad hoc efficiendum intellegebant opus esse, non ut in rhetorum scholis declamarent, nec ut fictis nec ullo modo ad veritatem accedentibus controversiis linguam modo et vocem exercerent, sed ut iis artibus pectus implerent, in quibus de bonis et malis, de honesto et turpi, de iusto et iniusto disputatur;
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 31장 1:1)
nec deinde ulla belli occasione, ne iniusti quidem ac periculosi abstinuit, tam foederatis quam infestis ac feris gentibus ultro lacessitis, adeo ut senatus quondam legatos ad explorandum statum Galliarum mittendos decreuerit ac nonnulli dedendum eum hostibus censuerint.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 24장 3:1)
irae atque iracundiae conscius sibi, utramque excusauit edicto distinxitque, pollicitus alteram quidem breuem et innoxiam, alteram non iniustam fore.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 38장 1:1)
Cupido haud iniusta quidem, ceterum intempestiva incesserat non interiora modo Aegypti, sed etiam Aethiopiam invisere:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 8장 4:1)
Hoc parricidium cum diu volutassent, Nabarzanes aditum nefariae spei praeparans:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 9장 5:1)
"si iniustum, cur nunc tamen occidor?"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 10장 2:62)

SEARCH

MENU NAVIGATION