라틴어 문장 검색

Ergo quibuscumque fuerit de rebus humanis atque divinis sententia eadem, eadem que voluntas cum benevolentia et caritate, ad amicitiae perfectionem eos pervenisse fatebimur? Ivo.
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 2:2)
Fateor placet mihi satis ista diffinitio;
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 2:9)
Quod autem vera amicitia inter eos qui sine Christo sunt esse non possit, mihi fateor esse persuasum.
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 2:11)
Obstupesco fateor, nec facile id mihi persuaderi posse existimo.
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 2:30)
Sed, ut verum fatear, hinc tota ista aviditas et impatientia tota descendit, quod schedulam ipsam ante hoc triduum repertam et tibi traditam, a quibusdam accepi.
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 3:26)
Ita, fateor, tua me movit oratio;
(DE AMICITIA, CAPUT V. De amicitiae fructibus. 2:23)
Quid si pessimi quique vel ethnici in consensu facinorum et flagitiorum sic se diligant, ut velint pro invicem mori, eos ne ad summam amicitiae conscendisse fatebimur?
(DE AMICITIA, CAPUT VII. Amicitia quid. 2:28)
nihil scilicet negandum amico, nihil pro amico non sustinendum, quod minus sit quam ipsa pretiosa corporis vita, quam ponendam pro amico divina sanxit auctoritas (Joan.
(DE AMICITIA, CAPUT X. Amicitia spiritualis. Vera. Amicitiae fons. Amoris origo. 2:22)
Quocirca cum vita animae corporis sit multo praestantior, hoc omnino negandum censemus amico, quod mortem inferat animae, quod nihil aliud est quam peccatum, quod Deum separat ab anima, animam a vita.
(DE AMICITIA, CAPUT X. Amicitia spiritualis. Vera. Amicitiae fons. Amoris origo. 2:24)
Non parum mihi Galterum nostrum fateor contulisse, cuius interrogatione provocatus, summam omnium quae disputata sunt brevi comprehendens epilogo, quasi prae oculis in ipsa memoria depinxisti.
(DE AMICITIA, CAPUT X. Amicitia spiritualis. Vera. Amicitiae fons. Amoris origo. 2:27)
Familiaritas proinde illa in qua talia continentur, ei neganda est, non subtrahenda dilectio;
(DE AMICITIA, CAPUT XVII. Ad amicitiam quatuor requiruntur. 1:14)
numquam tamen ei dilectionem subtrahas, auxilium tollas, neges consilium.
(DE AMICITIA, CAPUT XVII. Ad amicitiam quatuor requiruntur. 1:38)
Fateor, adhuc me movet illorum sententia, qui sine huiusmodi amicis vivere tutius arbitrantur.
(DE AMICITIA, CAPUT XXII. Patientia. 1:11)
Ergo et ipsum felicissimum non negabis qui in eorum inter quos vivit visceribus requiescit, amans omnes et amatus ab omnibus, quem ab hac suavissima tranquillitate, nec suspicio dividat, nec timor excutiat.
(DE AMICITIA, CAPUT XXII. Patientia. 2:24)
Vltra sese posse studet Natura suumque Supra se metitur opus, sic uincere fertur Artifices alios, quod se superasse fatetur.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 2:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION