라틴어 문장 검색

haec opera atque hae sunt generosi principis artes, gaudentis foedo peregrina ad pulpita cantu prostitui Graiaeque apium meruisse coronae, maiorum effigies habeant insignia vocis, ante pedes Domiti longum tu pone Thyestae syrma vel Antigones vel personam Melanippes, et de marmoreo citharam suspende colosso.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII92)
Issa est passere nequior Catulli, Issa est purior osculo columbae, Issa est blandior omnibus puellis, Issa est carior Indicis lapillis, Issa est deliciae catella Publi.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, CIX1)
Cur vos nomina nequiora tangunt?
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, IV4)
Mimos ridiculi Philistionis Et convivia nequiora vita Et quidquid lepida procacitate Laxat perspicuo labella risu.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XLI7)
Haec igitur nequam iuvenes facilesque puellae, Haec senior, sed quem torquet amica, legat.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LXIX4)
Paulum seposita severitate, Dum blanda vagus alea December Incertis sonat hinc et hinc fritillis Et ludit tropa nequiore talo, Nostris otia commoda Camenis, Nec torva lege fronte, sed remissa Lascivis madidos iocis libellos.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XIV2)
Numquam, Fabulle, nequior fuit clavis.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XXXV3)
sed nequius illud in aurem:
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XXI3)
Non puer avari sectus arte mangonis Virilitatis damna maeret ereptae, Nec quam superbus conputet stipem leno, Dat prostituto misera mater infanti.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, V4)
Tamquam parva foret sexus iniuria nostri Foedandos populo prostituisse mares, Iam cunae lenonis erant, ut ab ubere raptus Sordida vagitu posceret aera puer:
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, VII1)
Cum depilatos, Chreste, coleos portes Et vulturino mentulam parem collo Et prostitutis levius caput culis, Nec vivat ullus in tuo pilus crure, Purgentque saevae cana labra volsellae:
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XXVII1)
In Saeptis Mamurra diu multumque vagatus, Hic ubi Roma suas aurea vexat opes, Inspexit molles pueros oculisque comedit, Non hos, quos primae prostituere casae, Sed quos arcanae servant tabulata catastae Et quos non populus nec mea turba videt.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LIX1)
Cuius carmina qui bene aestimarit, Nullam dixerit esse nequiorem, Nullam dixerit esse sanctiorem.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XXXV6)
Nequius a Caro nihil umquam, Maxime, factum est, Quam quod febre peri=t:
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LXXVII1)
Hic totus volo rideat libellus Et sit nequior omnibus libellis.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XV2)

SEARCH

MENU NAVIGATION