라틴어 문장 검색

Servos cuius dominus in Caesaris castris fuisset – uxorem et filios in oppido reliquerat – dominum iugulavit et ita clam a Caesaris praesidiis in Pompei castra discessit… Et indicium glande scriptum misit, per quod certior fieret Caesar, quae in oppido ad defendendum compararentur.
(카이사르, 히스파니아 전기 18:7)
eum qui ita locutus esset iugulatum.
(카이사르, 히스파니아 전기 18:11)
Insequenti luce materfamilias de muro se deiecit et ad nos transsiliit dixitque se cum familia constitutum habuisse ut una transfugerent ad Caesarem, illam oppressam et iugulatam.
(카이사르, 히스파니아 전기 19:3)
Pompeio, cum viderent hospites iugulari;
(카이사르, 히스파니아 전기 22:3)
Quorum responsis ultro citroque acceptis et redditis cum ad nostros se reciperent qui extra oppidum fuissent illi praesidio insecuti ex Bursavone legatos iugularunt.
(카이사르, 히스파니아 전기 22:6)
Ita novissimo tempore servum iussit et libertum qui fuisset eius concubinus, alterum se iugulare, alterum pyram incendere.
(카이사르, 히스파니아 전기 33:10)
Praesidium, vigiles iugulant, portas praecludunt, de integro pugnare coeperunt.
(카이사르, 히스파니아 전기 35:7)
propugnatores Octaviani partim in navibus iugulantur, partim in mare praecipitantur.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 46:9)
Ubi se diutius duci intellexit et diem instare quo die frumentum militibus metiri oporteret, convocatis eorum principibus, quorum magnam copiam in castris habebat, in his Diviciaco et Lisco, qui summo magistratui praeerat, quem vergobretum appellant Haedui, qui creatur annuus et vitae necisque in suos habet potestatem, graviter eos accusat,
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 16장5)
Viri in uxores, sicuti in liberos, vitae necisque habent potestatem; et cum paterfamiliae illustriore loco natus decessit, eius propinqui conveniunt et, de morte si res in suspicionem venit, de uxoribus in servilem modum quaestionem habent et, si compertum est, igni atque omnibus tormentis excruciatas interficiunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 19장3)
Cum bellum civitas aut illa tum defendit aut infert, magistratus, qui ei bello praesint, ut vitae necisque habeant potestatem, deliguntur.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 23장4)
Itaque consequi medicum, ut hominem crudeliter iugulet, non ut sciat, qualia vivi viscera habeamus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium127)
Quod si vehemens febris urget, in ipso impetu eius sanguinem mittere hominem iugulare est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 10장40)
Nam quartana neminem iugulat:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 15장34)
Atque id quoque genus acutum est, et nisi succurritur, celeriter iugulat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 20장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION