라틴어 문장 검색

Nonnumquam stomachus quoque adfectus primum rufam bilem per os reddit, deinde viridem, quibusdam etiam nigram.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 18장37)
Urguent enim febres ardentes et aut virides aut nigri vomitus;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 23장4)
tum ab ora vel volsella vel hamo adprensa tamquam habenulam excidere et intus implicitum in longitudinem linamentum (lemniscum Graeci vocant) in aceto tinctum demittere, supraque sucidam lanam aceto madentem deligare;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 28장9)
Super imum ventrem eius inponenda lana sucida in aceto et rosa tincta.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 29장46)
Id quod vitiatum est, primo fere pingue fit, deinde vel nigrum vel cariosum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 2장2)
nam finis vitii est, ubi scobis nigra esse desit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 2장22)
Inter quae si sanguis fertur, spongia subinde in aceto tincta cohibendus est, occupandusque est obiectis linamentis et caput altius excitandum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장37)
deinde super id aliquanto latius quam vulnus est eodem medicamento inlitum linteolum, et praeterea sucidam lanam aceto tinctam;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장43)
Mala signa sunt membrana inmobilis, nigra vel livida vel aliter coloris corrupti;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장92)
Si quod ab aliqua parte eminet, opponendum ei triplex linteolum est in vino et oleo tinctum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 8장13)
Ubi paulo longius quam naturaliter esse debet membrum civ fecit, tum demum ossa manibus in suam sedem compellenda sunt, indiciumque ossis repositi est dolor sublatus et membrum alteri parti aequatum . . . involvendum duplicibus triplicibusve pannis et in vino et oleo tinctis, quos linteos esse commodius est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장24)
Idem summam cutem facit pallidam, aridam, duram, nigram;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 9장 4:1)
Vomitus etiam periculosus est si sincerus est nec ei pituita uel bilis est mixta, peiorque, si uiridis aut niger.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 4장 7:3)
color aut niger aut perpallidus, multoque magis, si ita haec sunt, ut neque uigilia praecesserit neque uentris resolutio neque inedia.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 6장 2:1)
Pessima tamen est praecipueque mortifera nigra, crassa, mali odoris;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 6장 11:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION