라틴어 문장 검색

contra "fervet opus". econtra Terentius "nimirum hi homines frigent".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 1042)
"Omnia ista figmenta male sanae opinionis et inepta solacia a poetis fallacibus in dulcedinem carminis lusa a vobis nimirum credulis in deum vestrum turpiter reformata sunt."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 11장 3:10)
"Nimirum insignis et nobilis iustitia Romana ab ipsis imperii nascentis incunabulis auspicata est!"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 25장 1:2)
in qua quod inchoatum est neque progressio quaedam ad virtutem appellatur, quod autem absolutum, id est virtus, quasi perfectio naturae omniumque rerum quas in animis ponunt una res optima.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 25:4)
cumque plurimas et maximas commoditates amicitia contineat, tum illa nimirum praestat omnibus, quod bonam spem praelucet in posterum, nec debilitari animos aut cadere patitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 30:1)
haec enim est tyrannorum vita, nimirum in qua nulla fides, nulla caritas, nulla stabilis benevolentiae potest esse fiducia, omnia semper suspecta atque sollicita, nullus locus amicitiae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 67:4)
et nimirum is princeps ex Latinis illa oratorum propria et quasi legitima opera tractavit, ut egrederetur a proposito ornandi causa, ut delectaret animos, ut permoveret, ut augeret rem, ut miserationibus, ut communibus locis uteretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 21장 2:5)
Atque ab his initiis profecti omnium virtutum et originem et progressionem persecuti sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 24:4)
itaque mihi non satis videmini considerare quod iter sit naturae quaeque progressio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 51:4)
Levatio igitur vitiorum magna fit in iis, qui habent ad virtutem progressionis aliquantum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 90:4)
vestri autem progressionem ad virtutem fieri aiunt, levationem vitiorum fieri negant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 91:1)
omnium enim rerum principia parva sunt, sed suis progressionibus usa augentur, nec sine causa;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 79:4)
Verius est igitur nimirum illud quod familiaris omnium nostrum Posidonius disseruit in libro quinto de natura deorum, nullos esse deos Epicuro videri, quaeque is de deis inmortalibus dixerit invidiae detestandae gratia dixisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 123:3)
magnus sane locus est et a vestris Cotta vexatus, ac nimirum vobiscum omne certamen est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 73:2)
nimirum recte;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 88:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION