라틴어 문장 검색

cum se promitteret alter exulis ultorem, iacuit mucrone suorum:
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:128)
deinde ad invehenda et exportanda utensilia, quae res frugibus conditis auget pretium et minuit impensas rerum invectarum, quia minoris adportentur eo, quo facili nisu perveniatur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 3장 3:5)
boves, cum ad arborem venerint, fortiter retinere ac retardare, ne in radicem maiore nisu vomis impactus colla commoveat, neve aut cornu bos ad stipitem vehementius offendat aut extremo iugo truncum delibet ramumque deplantet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 26:1)
Nam si vehementius induru- erunt,aut maiore nisu convellendi sunt aut falce deputandi, quod utrumque vitandum est:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 7장 1:2)
Quippe hiberno tempore ablaqueata fimo satiatur angusteque deputatus et inter quartum ac tertium pedem a terra viridissima parte corticis acuto mucrone ferramenti vulneratur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 22장 3:3)
nam sive curvatur acies, quod accidit molli, sive tardius penetrat, quod evenit in retuso et crasso ferramento, maiore nisu est opus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 21:5)
eiusque velut apex pronus imminens mucro vocatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 25장 1:6)
cum in angusto aliquid expurgare, mucrone.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 25장 2:6)
interdum et pondus aliquod iniungitur, ut maiore nisu laboris exploretur patientia.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 2장 7:3)
denserent ictus, ora mucronibus quaererent:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 14장5)
nisu tamen corporis et impetu equi pervasit, oblitus faciem suo cruore ne nosceretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 17장8)
quidam trudibus aut furcis inertem molem prosternere, iacentesque nullo ad resurgendum nisu quasi exanimes linquebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 46장9)
idemque cum postero ad quaestionem retraheretur, eo nisu proripuit se custodibus saxoque caput adflixit ut statim exanimaretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 45장9)
ille tamquam nisus evomentis adiuvaret, pinnam rapido veneno inlitam faucibus eius demisisse creditur, haud ignarus summa scelera incipi cum periculo, peragi cum praemio.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 67장4)
qui pridie insidiarum multo sermone cum Antonio Natale, dein regressus domum testamentum obsignavit, promptum vagina pugionem, de quo supra rettuli, vetustate obtusum increpans asperari saxo et in mucronem ardescere iussit eamque curam liberto Milicho mandavit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 54장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION