라틴어 문장 검색

sed plane quicquid mali hic Pisistratus non fecerit tam gratum erit quam si alium facere prohibuerit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS AD ATTICUM, letter 16 3:1)
ego certe rei p. non deero et, quicquid acciderit a quo mea culpa absit, animo forti feram ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 22 1:12)
Mereor ut vicissim, quid in oppido tuo, quid in finitimis agatur - solent enim quaedam notabilia incidere - perscribas, denique quidquid voles dum modo non minus longa epistula nuntia.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 11 16:1)
"Inmensa est finemque potentia caeli non habet, et quidquid superi voluere, peractum est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 64:2)
aut quidquid utique accidit sed non soli, ut igni calfacere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 152:3)
verum hoc, quidquid est, ut non ausim dicere carere omnino arte, quia nonnullam observationem habet, suntque ad id pertinentia et a Graecis et a Latinis composita praecepta, ita plane adfirmo, praecipue positum esse in natura et in occasione.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 120:1)
Quicquid debebam nolle, non possum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 67 2:4)
Haec, Lucili virorum optime, quo minus legas non deterreo, dummodo quicquid legeris, ad mores statim referas.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 18:1)
Consurgamus itaque adversus fortuita et quicquid inciderit, sciamus non esse tam magnum quam rumore iactetur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 9:6)
quidquid ultra desideras, non ipse deest.
(세네카, 행복론, Liber IV 98:4)
quidquid illi congesseris, non finis erit cupiditatis, sed gradus.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 78:3)
Non te pudet, quisquis divitiis adstupes ?
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 76:2)
Lex quae nocturnum furem occidi quoquo modo iubet, non de damnato tantum, sed de fure loquitur;
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, fur accusator proditionis.29)
fraterque quisquis incolit caelum meus non ex noverca frater, huc appellite greges opimos;
(세네카, Hercules Furens 13:7)
) quicquid ego fugi - non erit veniae locus:
(세네카, 오이디푸스 3:36)

SEARCH

MENU NAVIGATION