라틴어 문장 검색

haec enim friuola quae nominastis pleraque in litoribus omnibus congestim et aceruatim iacent et sine ullius opera quamlibet leuiter motis flucticulis ultro foras euoluuntur.
(아풀레이우스, 변명 33:2)
at tu interea, dum legit, aquam sustine.- Audisti, Maxime, quorum pleraque scilicet legeras apud antiquos philosophorum.
(아풀레이우스, 변명 35:7)
ut sane sunt plurima cum in aliis omnibus rebus eodem naturae munere interspersa atque interseminata, tum etiam nonnulla in piscibus.
(아풀레이우스, 변명 38:3)
Haec et alia apud plerosque de magiis et pueris lego equidem, sed dubius sententiae sum, dicamne fieri posse an negem, quamquam Platoni credam inter deos atque homines natura et loco medias quasdam diuorum potestates intersitas, easque diuinationes cunctas et magorum miracula gubernare;
(아풀레이우스, 변명 41:1)
conserui eius plerique adsunt, quos exhiberi denuntiastis.
(아풀레이우스, 변명 42:2)
Sacrorum pleraque initia in Graecia participaui.
(아풀레이우스, 변명 53:8)
atque ego scio nonnullos et cum primis Aemilianum istum facetiae sibi habere res diuinas deridere.
(아풀레이우스, 변명 54:4)
omnes qui aderant ingenti celebritate basilicam, qui locus auditorii erat, complentes inter alia pleraque congruentissima uoce
(아풀레이우스, 변명 71:5)
cum ipso plerique, nec mentior, cum ipso, inquam, de uxoris noctibus paciscuntur.
(아풀레이우스, 변명 73:8)
pleraque tamen rei familiaris in nomen uxoris callidissima fraude confert:
(아풀레이우스, 변명 73:17)
atque ego scio plerosque reos alicuius facinoris postulatos, si fuisse quaepiam causae probarentur, hoc uno se tamen abunde defendisse, uitam suam procul ab huiusmodi sceleribus abhorrere nec id sibi obesse debere, quod uideantur quaedam fuisse ad maleficiundum inuitamenta;
(아풀레이우스, 변명 88:4)
an uti rem familiarem suam meo adhortatu pleramque filiis condonasset, quae nihil illis ante me maritum fuerat largita, mihi nihil quicquam impertiret?
(아풀레이우스, 변명 100:9)
prorsus igitur ante Hyagnin nihil aliud plerique callebant quam Vergilianus upilio seu busequa,
(아풀레이우스, 플로리다 3:4)
igitur bonitatis tuae diligunt plerique fructum, ego studium.
(아풀레이우스, 플로리다 9:40)
Chaldaei sideralem scientiam, numinum uagantium statos ambitus, utrorumque uarios effectus in genituris hominum ostendere nec non medendi remedia mortalibus latis pecuniis terra caeloque et mari conquisita, Bracmani autem pleraque philosophiae eius contulerunt, quae mentium documenta, quae corporum exercitamenta, quot partes animi, quot uices uitae, quae diis manibus pro merito suo cuique tormenta uel praemia.
(아풀레이우스, 플로리다 15:26)

SEARCH

MENU NAVIGATION