라틴어 문장 검색

Imperator istum accusat, nos subscribimus.
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Proditionis sit actio. Pater et filius imperium petierunt: praelatus est patri filius. bellum commisit cum hoste; captus est. missi sunt decem legati ad redimendum imperatorem. euntibus illis occurrit pater cum auro; dixit, filium suum crucifixum es 2:11)
Adeo quidem ista res fugare nos et pigriores ad rem pulcherrimam facere non debet, ut, si spes mihi praecidatur gratum hominem reperiendi, malim non recipere beneficia quam non dare, quia, qui non dat, vitium ingrati antecedit.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 14:1)
Quare si quis existimat nos, cum ista praecipimus, benignitatis fines introrsus referre et illi minus laxum limitem aperire, ne perperam monitiones nostras exaudivit.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 92:1)
Nos dedimus viro isti agrum qui sub nostra fuerat ditione, ita ut ab eo coleretur et eum adaquaret et sereret et fructificaret et faceret messem.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 1. Primi sapientis prima historia: Leo 1:23)
Quales ergo leges istae quas adversus nos soli exercent impii, iniusti, turpes, truces, vani, dementes?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 5장 6:3)
Ad utrumque adhuc forsan alicui opiniones ethnicorum blandiantur, qui in ista causa adversus nos ita argumentari consuerunt:
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 1장 1:3)
facilius enim nos inferis dolor iste adiciet quam illos nobis reducet.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 21:6)
quod habebat nos habemus, iste id habet quod nos habuimus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 2, scene 19)
Moriatur igitur nobis hoc saeculum, moriatur nobis carnis istius sapientia, quae inimica est Deo.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 6장 5:1)
hic si omittamus antecedentium principum casus vel secutorum, solus iste peculiaris tuus Maximus maximo nobis ad ista documento poterit esse, qui quamquam in arcem praefectoriam patriciam consularemque intrepidus ascenderat eosque quos gesserat magistratus ceu recurrentibus orbitis inexpletus iteraverat, cum tamen venit omnibus viribus ad principalis apicis abruptum, quandam potestatis immensae vertiginem sub corona patiebatur nec sustinebat dominus esse, qui non sustinuerat esse sub domino.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Serrano suo salutem 3:1)
Erat autem nitor igneus iste, quem διαίσσοντα nos appellamus, nec cadens umquam nec terram contingens.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 2장 5:1)
'Verene dabis istum librum uni ex nobis, scilicet illi, qui citissime intelligere et recitare eum ante te possit?'
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 23 26:4)
Nec enim nobis debemus, cum ista proveniunt, sed illis, per quos proveniunt, gratulari, quoniam iusta et officiosa et pro suo genere pacatior atque tranquillior rerum temporalium administrata recipiendorum aeternorum meritum gignit, si non teneat, cum tenetur, non implicet, cum multiplicatur, si non, cum . . . putatur, involvat.
(아우구스티누스, 편지들, 4. (A. D. 386 Epist. XV) 2:6)
Haec taliaque Theophrastus satis caute et sollicite et religiose, cum discernendi magis disceptandique diligentia quam cum decernendi sententia atque fiducia scripsit, quoniam profecto causarum ac temporum varietates discriminumque ac differentiarum tenuitates derectum atque perpetuum distinctumque in rebus singulis praeceptum, quod ego nos in prima tractatus istius parte desiderare dixeram, non capiunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, III 30:1)
Quodam etiam die festu cum Henricus Sextus (cui innocentia sanctitatem astruebat) a prandio lavaret, oculosque in Henricum tunc adolescentulum coniiceret, dixit "Adolescens iste coronam pro qua nos confligamus pacifice tandem possidebit."
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 14:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION