라틴어 문장 검색

Agitur de cultura intellecta non solum veluti monumentis praeteriti temporis, sed peculiariter eius in viva, dynamica et activa notione, quae excludi non potest tempore quo iterum cogitatur de necessitudine inter hominem et ambitum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 188:7)
Quam ob rem cum expedire student omnes difficultates normis aequalibus vel technicis usibus, id ad neglegendas ducit complexas quaestiones locales quae activam postulant incolarum participationem.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 189:2)
Novi orientes processus non semper concludi possunt schematibus extrinsecus constitutis, at cultura locali exstantibus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 189:3)
Necessarium est iura respicere populorum et culturarum, atque hoc modo intellegere progressionem alicuius coetus socialis historicum secum ferre processum intra contextum culturalem et postulare constantem principatum localium actorum socialium, initio sumpto ab eorum propria cultura.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 189:6)
Neque notio qualitatis vitae imponi potest, sed est intellegenda intra mundum signorum et consuetudinum propriorum uniuscuiusque coetus humani.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 189:7)
151. Necesse est ut publica curentur spatia, prospectus et signa urbis propria quae nostram augent notionem nos ad illam pertinere, nos ibi radices agere, nos « domi esse » in urbe quae nos continet nosque coniungit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 197:1)
Discere proprium corpus accipere, id curare atque eius praecipuas notiones observare res est essentialis pro vera oecologia humana.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 201:6)
156. Humana oecologia a notione boni communis separari non potest;
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 203:1)
159. Notio boni communis complectitur etiam futuras generationes.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 207:1)
173. Oportet ut internationales pactiones protinus ferantur, exigua considerata vi localium potestatum efficaciter agendi.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 224:1)
II. DE NOVIS POLITICIS REBUS NATIONALIBUS LOCALIBUSQUE DIALOGUS
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 227:1)
Quam ob rem de ambitu ac progressu oeconomico quaestiones iam poni non possunt tantum a Nationum dissimilitudine sumpto initio, sed requirunt ut politicae res nationales localesque considerentur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 228:2)
Cum operandi condicionum inquisitione coniungi debet, fortuitis quoque effectibus consideratis in valetudinem corporis mentisque personarum, in localem oeconomiam, securitatem.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 236:3)
Fecunda esset ista operositas hominis nobilitatem rursus concitatura, quia dignius est intellectu uti, simul cum audacia ac responsalitate, ut provectus tolerabilis aequique genera reperiantur, ampliore habita notione vitae qualitatis.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 246:5)
In familia coluntur primi amoris consuetudines et cura de vita, sicut exempli gratia rectus rerum usus, ordo et munditia, localis oecosystematis observantia et omnium creaturarum tutela.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 272:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION