라틴어 문장 검색

Tune fortissimus Giton ad virilia sua admovit novaculam infestam, minatus se abscisurum tot miseriarum causam, inhibuitque Tryphaena tam grande facinus non dissimulata missione.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 108:11)
Saepius ego cultrum tonsorium super iugulum meum posui, non magis me occisurus, quam Giton, quod minabatur, facturus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 108:12)
Audacius tamen ille tragoediam implebat, quia sciebat se illam habere novaculam, qua iam sibi cervicem praeciderat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 108:13)
Cum sonuere tubae, iugulo stat divite ferrum barbaricum:
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 7:4)
Cursu volucri, pendens in novacula, Calvus, comosa fronte, nudo corpore, (Quem si occuparis, teneas;
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quintus, Tempus.1)
ego iugulum statim video, hunc premo.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 20 14:3)
Respondi posse fieri, ut genu esset aut talus, ubi ille iugulum putaret.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 20 15:1)
At ego, inquam, qui iugulum perspicere non possum, omnia pertempto, omnia experior, πάντα denique λίθον κινῶ;
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 20 15:2)
modo consilium a senatu petebam, putaretne debere me, si quam haberem in dicendo facultatem, in iugulum innocentis quasi telum aliquod intendere;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 20:2)
nec dabit intonso iugulum caper hostia Baccho, musta sub adducto si pede nulla fluent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 914)
Da iugulum cultris , hostia dira , meis . Terra tibi fruges , amnis tibi deneget undas . Deneget afflatus ventus et aura suos .
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 5:11)
missi de gente Molossa obsidis unius iugulum mucrone resolvit, atque ita semineces partim ferventibus artus mollit aquis, partim subiecto torruit igni.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 27:15)
surgentibus obstitit ensis, alterius costis, iugulo Phorbantis adactus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 8:2)
Dumque manu temptat trahere exitiabile telum, altera per iugulum pennis tenus acta sagitta est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 20:17)
aliisque repertis, qui locus est iuguli medius summique lacerti, defuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 32:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION