라틴어 문장 검색

sed in principio mundi, - quod est ens primum -, nulla est novitas possibilis;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 4 27:3)
Item, omnis effectus naturalis novus aliquam requirit novitatem in suis immediatis principiis;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 7 45:1)
novitas autem non potest esse in aliquo ente sine transmutatione praecedente:
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 7 45:2)
qui enim tollit transmutationem, ipse tollet novitatem;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 7 45:3)
Dico autem in hac ratione "principia immediata", quia, licet effectus naturalis sit novus, non propter hoc oportet quod in suis principiis mediatis et primis facta sit aliqua transmutatio et novitas.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 7 45:8)
Et, quia multa sunt de talibus quae fides ponit, quae per rationem humanam investigari non possunt, ideo ubi deficit ratio, ibi suppleat fides, quae confiteri debet potentiam divinam esse super cognitionem humanam.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 10 61:6)
omnis effectus novus aliquam requirit novitatem in aliquo suorum principiorum, dico quod illud non oportet in agente per voluntatem, quia secundum antiquam voluntatem possunt fieri actiones novae praeter hoc quod facta sit transmutatio in voluntate vel in volente.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 11 80:3)
Summum autem bonum quod est homini possibile secundum potentiam intellectus speculativam est cognitio veri et delectatio in eodem.
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 2:2)
Nam cognitio veri delectabilis est.
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 2:3)
Ex his quae dicta sunt manifeste concludi potest quod summum bonum quod est homini possibile est cognitio veri et operatio boni et delectatio in utroque.
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 4:1)
Et quia summum bonum quod est homini possibile est eius beatitudo, || sequitur quod cognitio veri et operatio boni et delectatio in utroque sit beatitudo humana.
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 5:1)
quos voco honorandos, quia contemnunt desiderium sensus et sequuntur delectationem et desiderium intellectus insudantes cognitioni veritatis rerum;
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 6:7)
et cognoscens causas superiores et naturas earum esse tales, quod necesse est eas habere aliam causam, inducitur in cognitionem primae causae.
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 8:6)
Novitate rei Curio permotus praemittit equites, qui primum impetum sustineant ac morentur;
(카이사르, 내란기, 2권 26:4)
nam plerumque in novitate rem fama antecedit.
(카이사르, 내란기, 3권 36:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION