라틴어 문장 검색

Nam jubar Solis in cubiculo tenebroso non cernitur nisi quatenus lux reflectitur è pulverum & fumorum particulis per aerem semper volitantibus:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 46:5)
Lux non cernitur quatenus in jubare est, sed quatenus inde reflectitur ad oculos nostros.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 46:9)
Neque major esse solet caudarum plurimarum splendor, quam aeris nostri in tenebroso cubiculo latitudine digiti unius duorumve, lucem Solis in jubare reflectentis.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 48:15)
Dat cauda sonitum, liberae ponto iubae consentiunt luminibus, fulmineum iubar incendit aequor sibilisque undae fremunt.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 89:19)
Iam plena Phoebe candidum extulerat iubar minora ducens astra radianti face, cum inter sepultos Priamidas nocte et mero Danai relaxant claustra et effundunt viros.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 89:29)
Haec ut Cocyti tenebras et Tartara liquit, alta petit gradiens iuga nobilis Appennini, unde omnes terras atque omnia litora posset aspicere ac toto fluitantes orbe catervas, atque has erumpit furibundo pectore voces:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 124:14)
ibi omnes silent venti, exceptis qui nubilum inducunt, et serenum ante quam usum loci eripiunt.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 7:3)
Cohaeret hypocauston et, si dies nubilus, immisso vapore solis vicem supplet.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 25:1)
Vix consideramus, et nox - non qualis illunis aut nubila, sed qualis in locis clausis lumine exstincto.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 20 14:1)
nunc, nobile signum, nuda Venus madidas exprimit imbre comas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 45:5)
tu mihi narrasti, cum multis lucibus ante fuderit assiduas nubilus Auster aquas, numine caelesti solem fulsisse serenum, cum populi vultu conveniente die, atque ita victorem cum magnae vocis honore bellica laudatis dona dedisse viris, claraque sumpturum pictas insignia vestes tura prius sanctis inposuisse focis, iustitiamque sui caste placasse parentis, illo quae templum pectore semper habet, quaque ierit felix adiectum plausibus omen, saxaque roratis erubuisse rosis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 114)
flamma nitore suo templorum verberat aurum et tremulum summa spargit in aede iubar, vestibus intactis Tarpeias itur in arces, et populus festo concolor ipse suo est, iamque novi praeeunt fasces, nova purpura fulget, et nova conspicuum pondera sentit ebur.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권41)
"quicquid ubique vides, caelum, mare, nubila, terras, omnia sunt nostra clausa patentque manu."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권58)
Quintus ab aequoreis nitidum iubar extulit undis Lucifer, et primi tempora veris erunt.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권88)
ecce deum genitor rutilas per nubila flammas spargit et effusis aethera siccat aquis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권153)

SEARCH

MENU NAVIGATION