라틴어 문장 검색

Quibusdam gentibus numerosam progenerandi 5 sobolem dedit, ut Aegyptiis et Afris, quibus gemini partus familiares ac paene sollemnes sunt;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 8장 1:3)
sed id sarmentum quod media vite situm, nec importuna quidem parte deficit, ac numeroso fetu benignitatem suam ostendit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 10장 4:2)
nec tamen contenti simus singulis uvis, maximeque probemus eos qui numerosissimis fetibus conspiciuntur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 10장 17:2)
Itaque pingui terra singulis bracchiis licebit bina iniungere flagella, nec tamen numerosius onerare, quam ut una vitis octo serviat palmitibus, nisi si admodum nimia ubertas plures postulabit;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 21장 2:4)
At ubi spissa internodia frequentesque oculi sunt, quamvis breve sarmentum multis palmitibus virescit, ac numeroso fetu exuberat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 20:4)
Tum etiam casei lactisque abundantia non solum agrestes saturat, sed etiam elegantium mensas iucundis et numerosis dapibus exornat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 2장 1:3)
nam vis innumera, Lugii aliaeque gentes, adventabant, fama ditis regni, quod Vannius triginta per annos praedationibus et vectigalibus auxerat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 29장5)
ripas et collis montiumque edita in modum theatri multitudo innumera complevit, proximis e municipiis et alii urbe ex ipsa, visendi cupidine aut officio in principem.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 56장5)
at tu gratiam immensam, innumeram pecuniam circumdedisti adeo ut plerumque intra me ipse volvam:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 53장8)
adstrictior Calvus, numerosior Asinius, splendidior Caesar, amarior Caelius, gravior Brutus, vehementior et plenior et valentior Cicero:
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 25장 4:2)
paucissima in tam numerosa gente adulteria, quorum poena praesens et maritis permissa:
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 19장 2:2)
et terrorem statim intulit Petilius Cerialis, Brigantum civitatem, quae numerosissima provinciae totius perhibetur, adgressus.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 17장 2:1)
ceteris proeliis innumeras aduersariorum copias multis partibus ipsi pauciores facile superarunt.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 68장 3:2)
elisi per eum tumultum uiginti amplius equites R., totidem matronae, super innumeram turbam ceteram.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 26장 4:3)
ueteranum ac tironem militem opere assiduo corroborauit matureque barbaris, qui iam in Galliam usque proruperant, coercitis, praesenti quoque Gaio talem et se et exercitum approbauit, ut inter innumeras contractasque ex omnibus prouinciis copias neque testimonium neque praemia ampliora ulli perciperent;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 6장 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION