라틴어 문장 검색

Fabula, qua Paridis propter narratur amorem Graecia barbariae lento collisa duello, stultorum regum et populorum continet aestus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 24)
"pulchra Laverna, da mihi fallere, da iusto sanctoque videri, noctem peccatis et fraudibus obice nubem."
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1640)
iam collidere manus, terrae pedem incutere, femur, pectus, frontem caedere, mire ad pullatum circulum facit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 182:1)
saepe inter se collidi solent inde testatio testes;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 63:3)
quis enim mihi bonus parens ignoscat, si studere amplius possum, ac non oderit hanc animi mei firmitatem, si quis in me alius usus vocis, quam ut incusem deos superstes omnium meorum, nullam in terras despicere providentiam tester, si non meo casu, cui tamen nihil obiici, nisi quod vivam, potest, at illorum certe, quos utique immeritos mors acerba damnavit, erepta prius mihi matre eorundem, quae nondum expleto aetatis undevicesimo anno duos enixa filios, quamvis acerbissimis rapta fatis, non infelix decessit?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 5:1)
et illud in quo non personae inter se sed res ipsae colliduntur, id est, non uter fecerit, sed utrum factum sit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 82:2)
omnibus autem manifestum est nunquam esse legem legi contrariam iure ipso, quia, si diversum ius esset, alterum altero abrogaretur, sed eas casu collidi et eventu.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 231:1)
colliduntur autem aut pares inter se, ut si optio tyrannicidae et viri fortis comparentur, utrique data quod velit petendi potestate;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 232:1)
duplices leges sicut duae colliduntur:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 239:1)
ita res non diversae distantibus ex locis quasi invicem ignotae collidentur, sed aliqua societate cum prioribus ac sequentibus copulatae tenebuntur, ac videbitur non solum composita oratio, sed etiam continua.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 281:2)
mire vero in causis valet praesumptio, quae dicitur, cum id quod obiici potest occupamus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 63:4)
ceterum consonantes quoque, earumque praecipue quae sunt asperiores, commissura verborum rixantur, ut si s ultima cum x proxima confligat, quarum tristior etiam, si binae collidantur, stridor est, ut ars studiorum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 294:3)
Quibusdam etiam constantissimis in conspectu populi sudor erumpit, non aliter quam fatigatis et aestuantibus solet, quibusdam tremunt genua dicturis, quorundam dentes colliduntur, lingua titubat, labra concurrunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 11 2:1)
Hoc enim turpissimum est, quod nobis obici solet, verba nos philosophiae, non opera tractare.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 15:3)
non insanissimum dispendiorum malum, non erubescendos amores neque luxuriantem habitum neque potatus obicis filio.
(세네카, Controversiae, book 2, Diues tres filios abdicauit. petit a paupere unicum filium in adoptionem. pauper dare uult; nolentem ire abdicat. 6:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION