라틴어 문장 검색

In examinatione sua nihil fere eorum quae obiiciebantur negavit, neque delictum suum magnopere excusare aut extenuare conatus est.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 15:6)
Quemadmodum autem accidit ut cum aestus populorum saevire incipiant, non desint plerunque venti turbidi qui eos maiorem in modum exagitent, ita populus iste in duos incidit antesignanos et rebelliones faces.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 28:8)
Rex enim subterfugia non quaerebat sed invidiae in os se obiicere solebat, et cupiditates suas aperte praeferre, id quod invidiam contra eum auxit sane sed minus audere effecit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 2:6)
Etiam dubitabit quispiam potius quam objiciet, utrum nos de Naturali tantum Philosophia, an etiam de scientiis reliquis, Logicis, Ethicis, Politicis, secundum viam nostram perficiendis loquamur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 315:1)
Postremo, siquis depravationem scientiarum et artium ad malitiam et luxuriam et similia objecerit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 328:1)
Senes plus satis obiiciunt;
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XL. [ = English XLII] DE IUVENTUTE ET SENECTUTE 1:21)
Saeviet gladius in civitatibus eius et consumet garrulos eius et comedet eos propter consilia eorum.
(불가타 성경, 호세아서, 11장6)
Quam rem nobis scilicet et ipsa naturalis obiecit integritas, nihil nobis extra machinantibus, ut in ipso modulo descriptionis apparet.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Ratio atque expositio digestae formulae. 1:4)
anne adhuc eget ammonitione nec per se satis eminet fortunae in nos saeuientis asperitas?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 1:5)
Postremus aduersum fortunam dolor incanduit conquestusque non aequa meritis praemia pensari in extremo Musae saeuientis, uti quae caelum terras quoque pax regeret, uota posuisti.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, X 2:3)
Cum liberum quendam uirum suppliciis se tyrannus adacturum putaret ut aduersum se factae coniurationis conscios proderet, linguam ille momordit atque abscidit et in os tyranni saeuientis abiecit;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XI 1:13)
Luxuriae Nero saeuientis;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, VIII 4:1)
Nero Senecam familiarem praeceptoremque suum ad eligendae mortis coegit arbitrium, Papinianum diu inter aulicos potentem militum gladiis Antoninus obiecit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, IX 1:15)
Quantumlibet igitur saeuiant mali, sapienti tamen corona non decidet, non arescet;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, V 1:7)
Mentis uulnere saeuiunt.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VI 39:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION