라틴어 문장 검색

At qui se locupletes, honoratos, beatos putant, ii ne obligari quidem beneficio volunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 92:8)
fraudandi enim spe sublata solvendi necessitas consecuta est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 111:7)
UTI NE PROPTER TE FIDEMVE TUAM CAPTUS FRAUDATUSVE SIM!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 88:2)
est enim periculum, ne aut neglectis iis impia fraude aut susceptis anili superstitione obligemur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 11:3)
est enim periculum, ne aut neglectis iis impia fraude aut susceptis anili superstitione obligemur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 11:3)
Caecilius, avunculus tuus, a P. Vario cum magna pecunia fraudaretur, agere coepit cum eius fratre A. Caninio Satyro de iis rebus quas eum dolo malo mancipio accepisse de Vario diceret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 1 6:2)
quod si acciderit, velim sic existimes, non tibi tam Atticum cuius permagna res agitur quam me qui non minus laboro quam ille obligatum fore.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 16E 3:4)
magis enim illum pro quo spopondi quam me ipsum obligavi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 18 4:6)
liberalitatis, quod mavis scribae mei beneficio quam meo legatum meum praefectumque Q. Leptam maxima calamitate levatos, cum praesertim non deberent esse obligati;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 20 6:2)
sed neque tum me humanitate litterarum mearum obligatum puto neque me tuam hodie epistulam de HS c_ sic accepisse, ut ii accipiunt, quibus epistulae per haec tempora molestae sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 20 13:4)
Dolabellam antea tantum modo diligebam, obligatus ei nihil eram (nec enim acciderat mihi opus esse, et ille mihi debebat, quod non defueram eius periculis);
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS, letter 11 1:1)
quam velis eum obligare in tua manu est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, letter 6 1:6)
gratos et bonos viros tibi obligaris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, letter 9 6:4)
confirmandae complures civitates, quae superiore anno largitionibus concessionibusque praemiorum erant obligatae, ut et illa vana putarent et eadem a melioribus auctoribus petenda existimarent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 8 4:3)
Magno praeterea beneficio eius magnoque merito sum obligatus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 16 3:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION