라틴어 문장 검색

Magno praeterea beneficio eius magnoque merito sum obligatus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 16 3:4)
illud vero dubitare non debes quin tam grave, tam firmum, tam honestum municipium tibi tuo summo beneficio in perpetuum obligari velis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 4 2:3)
eius et Sullani temporis iniustissima calamitate dolui et cum iis, qui similem iniuriam acceperant, amissis omnibus fortunis reditus tamen in patriam voluntate omnium concedi videretur, adiutor incolumitatis fui.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 5 3:2)
nam et ad id, quod Attici causa te ostendisti esse facturum, tantum velim addas, quantum ex nostro amore accessionis fieri potest, et, quod modo verebar, tibi gratias agere, nunc plane ago teque ita existimare volo, quibuscumque officiis in Epiroticis reliquisque rebus Atticum obstrinxeris, iisdem me tibi obligatum fore.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 18 2:5)
explorata vero eius incolumitate omnia a te summo studio et cura peto.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 19 2:3)
qua re si te fautore usus erit, sicuti profecto et utetur et usus est, amplissimas clientelas acceptas a maioribus confirmare poterit et beneficiis suis obligare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 64 3:3)
quem fac ut tua liberalitate tibi obliges.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 12 4:5)
Scaurum beneficio defensionis valde obligavi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, 5장 2:5)
alter consul, ut me et rem publicam non modo desereret sed etiam hostibus rei publicae proderet, pactionibus se suorum praemiorum obligarat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 13장4)
aut num is qui mancipio dedit ob eam rem se ulla re obligavit ?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 10장 5:6)
at vero ille exercitatus et vetus ob eamque rem fortior medicum modo requirens, a quo obligetur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 38:5)
abducet Patricoles, credo, ut conlocet in cubili, ut volnus obliget.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 39:4)
Obligati tam grandi beneficio cum intrassemus tri clinium, occurrit nobis ille idem servus, pro quo rogaveramus, et stupentibus spississima basia impegit gratias agens humanitati nostrae.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 31:1)
Iacent nunc amatores obligati noctibus totis, et forsitan mutuis libidinibus attriti derident solitudinem meam.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 81:10)
Et tu occasiones obligandi me avidissime amplecteris, et ego nemini libentius debeo.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 13 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION