라틴어 문장 검색

mihi vero illae quoque turbatae prae se ferre aliquid adfectus et ipsa oblivione curae huius commendari videntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 295:2)
Numquam enim usque eo te abigam generis humani furore damnato, ut latebram tibi aliquam parari et oblivionem velim;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 19 2:4)
Omnes illos megistanas et satrapas et regem ipsum, ex quo Idomenei titulus petebatur, oblivio alta suppressit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 21 4:3)
Profunda super nos altitudo temporis veniet, pauca ingenia caput exerent et in idem quandoque silentium abitura oblivioni resistent ac se diu vindicabunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 21 5:1)
Ut primum stomachum, quem scis non cum mari nausiam effugere, collegi, ut corpus unctione recreavi, hoc coepi mecum cogitare, quanta nos vitiorum nostrorum sequeretur oblivio, etiam corporalium, quae subinde admonent sui, nedum illorum, quae eo magis latent, quo maiora sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 53 5:1)
Interrumpenda non est quies et vitae prioris oblivio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 69 2:2)
"factum tuum matura sequetur oblivio et parum grata existimatio civium";
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 29:3)
Quaeris quid sit, quod oblivionem nobis acceptorum faciat ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 28:3)
Iniuriarum remedium est oblivio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 28:2)
Honesti oblivio invasit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 33:4)
tanta est caecitas mentium et tanta initiorum suorum unicuique, cum processit, oblivio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 119 8:2)
Ipsis quoque multum praestaturus uideor, quibus obliuio inminet, nisi aliquid quo memoria eorum producatur posteris tradatur.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 11:1)
Optima ciuilis belli defensio obliuio est.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Dementiae sit actio. Bello ciuili quaedam uirum secuta est; cum in diuersa parte haberet patrem et fratrem. uictis partibus suis et occiso marito uenit ad patrem; non recepta in domum dixit: quemadmodum tibi uis satisfaciam ? ille respondit: morere. suspen 4:4)
Quanta vero illum aut rerum naturae aut urbis suae tenuit oblivio, qui uno interempto defuturum credidit alium, qui idem vellet, eum Tarquinius esset inventus post tot reges ferro ac fulminibus occisos !
(세네카, 행복론, Liber II 89:4)
Apparet illum non saepe de reddendo cogitasse, cui obrepsit oblivio.
(세네카, 행복론, Liber III 8:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION