라틴어 문장 검색

et postremo de causis tantae infelicitatis et tam diuturni et generalis in errore consensus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 127:8)
Humanus enim intellectus non minus impressionibus phantasiae est obnoxius, quam impressionibus vulgarium notionum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 138:2)
Jam vero veniendum ad causas errorum, et tam diuturnae in illis per tot secula morae;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 172:1)
At illa aetas, qua naturalis philosophia apud Graecos maxime florere visa est, particula fuit temporis minime diuturna;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 175:12)
iis autem qui in rebus civilibus merebantur (quales erant urbium et imperiorum conditores, legislatores, patriarum a diuturnis malis liberatores, tyrannidum debellatores, et his similes), heroum tantum honores decreverunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 320:4)
etenim lampas aut candela in aliquo loco posita non magis illuminat per moram diuturnam quam statim ab initio.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 175:5)
quin et ipse aer, non obstante subtilitate corporis ipsius, poros vasorum paulo solidiorum non pertransit subito, nec nisi per diuturnam insinuationem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 446:12)
Similiter, motus excitationis omnino manet, remoto primo movente, ad tempora bene diuturna;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 461:7)
At simul prospiciat quis ut genus vindictae eiusmodi sit quod non sit legi obnoxium.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IV. DE VINDICTA 1:14)
qui sint ad invidendum maxime proclives, qui sint invidiae maxime obnoxii, et quae sit differentia inter invidiam publicam et privatam.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 2:3)
Quantum ad illos qui invidiae magis aut minus obnoxii sunt, primo iis qui eminente virtute praediti sunt minus invidentur cum promoventur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 9:2)
Imo status ille popularis multo pacatior est atque minus factionibus et turbis obnoxius ubi non sunt stirpes nobilium.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIV. DE NOBILITATE 1:7)
Nam in privato quisque propriis affectibus plus inservit, in consortio aliorum affictibus magis obnoxius est.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XX. DE CONSILIO 8:7)
Sumptus autem consueti cuiusque censu definiendi sunt, eoque tenore temperandi ut intra reditus sint, nec servorum fraudi, aut incuriae obnoxii.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVIII. DE SUMPTIBUS 1:5)
Attamen non reperitur inter civilia, res errori magis obnoxia, quam verum et intrinsecum excipere valorem circa vires et copias imperii alicuius.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 3:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION