라틴어 문장 검색

Numquid sine causa crucior et maereo et quod non est malum, facio ?"
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 13 6:6)
Nemo discit, ut si necesse fuerit, aequo animo in rosa iaceat, sed in hoc duratur, ut tormentis non summittat fidem, ut si necesse fuerit, stans etiam aliquando saucius pro vallo pervigilet et ne pilo quidem incumbat, quia solet obrepere interim somnus in aliquod adminiculum reclinatis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 36 9:1)
Vitia nobis sub virtutum nomine obrepunt, temeritas sub titulo fortitudinis latet, moderatio vocatur ignavia, pro cauto timidus accipitur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 45 7:6)
Illum videbis alienae uxoris amore cruciari, illum suae.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 2:2)
" Haec interrogatio vides ubi obrepat:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 10:5)
Maiora cruciant quam ut moras possim pati;
(세네카, 아가멤논 3:16)
Apparet illum non saepe de reddendo cogitasse, cui obrepsit oblivio.
(세네카, 행복론, Liber III 8:2)
At obrepsit, at imposuit :
(세네카, 행복론, Liber IV 163:4)
nobis sensum nostrae necis auferunt, quoque facilius obrepat mors, sub ipso vitae nomine latet ;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 128:11)
tu mihi primum tot natorum memoranda parens, nata Agrippae, nurus Augusti, Caesaris uxor, cuius nomen clarum toto fulsit in orbe, utero totiens enixa gravi pignora pacis, mox exilium verbera, saevas passa catenas, funera, luctus, tandem letum cruciata diu.
(세네카, 옥타비아 14:16)
taxata poena lingua crucietur loquax, nec hoc tacebo:
(세네카, Thyestes 95:1)
brevisque fessis somnus obrepsit genis,
(세네카, Troades 458:1)
at, vos qui officia in multos revocatis amores, quantus sic cruciat lumina vestra dolor!
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 2524)
1. Dum post profectionem tuam, mi Polemi, frater amantissime, mecum granditer reputo quatenus in votis tuis philosophi Fescennina cantarem, obrepsit materia, qua decursa facile dinosci valet magis me doctrinae quam causae tuae habuisse rationem, omissa itaque epithalamii teneritudine per asper-rimas philosophiae et salebrosissimas regulas 1 stilum traxi;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Polemio suo salutem , Praefatio epithalamii dicti Polemio et Araneolae)
taceo vestros Crocum Simpliciumque collegas, quos cathedris sibi traditis eliminatos similis exilii cruciat poena dissimilis, namque unus ipsorum dolet se non videre quo redeat;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Basilio salutem 9:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION